Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 604


est, quia secus pedes apostoli sepultus est. [Et si vis invenire de gestis, quas fecit et
que facte fuerunt tempore Dioclitiani, recurre ad cronicam Marcelli et Marcelliani
pape I].

XLIIII. De Constancio et Galerio.


Anno Domini CCCX. Constantius et Galerius, qui prius cessares erant, creantur augusti et
diviserunt orbem, et Constantius Ytaliam, Gallias et Affricam, Galerius vero Yliricum, Orientem et
Asiam optineret. Sed Constantius, vir egregius et civilis, fisco divicias non accumulans, dicens publicas
opes melius a privatis haberi quam inter unum claustrum servari, soli Gallis voluit esse contemptus;
amicus fuit Christianorum, quos in sua religione concessit; obiit autem Eboraci et inter divos relatus
est. Reliquid vero tres notandos filios, scilicet Constantinum de Helena concubina et Constantium de
Theodora uxore legittima. Dalmatius genuit alium Dalmatium, Constantinus vero Gallum et Iulianum,
et Constantinus concubine filius successit ei, rex in Britania factus. Galerius, vir militaris, Yllirico
moratus duos cessares fecit, Maximinum, quem prefecit Orienti, et Severum, cui dedit Ytaliam. Sed
interim Maxencius filius Herculii Maximiani Rome a pretorianis augustus appellatur. Veniens ergo
Severius in Ytaliam a Galieno missus Urbem obsedit, sed a militibus desertus est et fugiens Ravennam
interfectus est. Respiravit Herculius Maximianus ad resumendum fastigium, intendens nudare
filium, profectus est ad Constantinum, cui Faustam filiam suam dederat in uxorem. Sed et cum eum
interficere vellet, detectis insidiis per filiam, que viro detexit, fugit Herculius Massiliam, ubi et mortuus
est. Per idem tempus Galerius fecit Licinium imperatorem, imperii sui consortem. Sicque Galerio
defuncto res publica a quatuor imperatoribus regebatur, Constantino, Maxentio, Licinio et Maximino.
Maximinus persecutione in Christianos moritur apud Tharsum, sicque Licinius solus optinuit Orientem.
Constantinus autem cum iam regnasset V an., affectavit tocius orbis imperium; et cum sollicitus esset,
quem deum haberet, in VI anno regni sui congregata multitudine barbarorum super Danubium contra
eum, vidit in sompno crucis figuram in celo splendore et audivit dici sibi Grece troton oi,
quod Latine sonat: In hoc vince. Iussit igitur hoc signum hoc ex auro et preciosis lapidibus fabricari
in vexillo et armis suis; igitur hoc signo et sacerdotum consilio, qui dicebant, quod Christus in
hoc signo vincit mortem, diabolum et infernum et victoriosus celos ascendit, audacter ingressus est
bellum et optinuit; veniensque Romam movit bellum adversus Maxentium et vicit eum et occidit apud
pontem Molvium; et ita Constantinus Rome positus est in solio ut illio. Adhuc Dioclitianus
vivebat, et in villa sua moritur et solus omnium privatorum inter eos refertur. Licinius Orientis
imperator Christianos persequitur; sub quo Basilius Pontinus episcopus martyrio coronatur; sed demum
Thesalonice privatus occiditur. Constantinus ergo monarchus effectus est, qui tres filios habebat,
scilicet Constantinum, Constantium et Constantem, et cesares instituit, qui preessent Gallie, Orienti et
Ytalie; de Gothis, Cypris et multis aliis triumphavit; multas leges conposuit, sed uxorem Faustam
occidit. Constantini temporibus Eusebius Rome sedit episcopus, sub quo, ut quidam aiunt, inventa
est crux domini nostri Iesu Christi, et baptiçatus est Iudas frater beati Stephani et Quiriacus vocabatur.
Eusebius Constantinum cathetiçavit; Eusebio successit Melciades. Tymotheus Rome pro Christo
patitur, cuius martyrium sanctus papa Melciades dedicavit. Sed et hic Melciades martyrio coronatus
est; omnes pontifices preter Marchum hucusque martyrio coronati extiterunt; post hunc Rome
Silvester fit episcopus, qui prius persecutionem in monte Syptae latebat. Quo latente Constantinus,
qui variis curis implicitus distulerat baptiçari, lepra percussus est. Qui, cum ei consultum fuisset, ut
in puerorum sanguine lavaretur, audiens maternos fletus ait: Dignitas Romani imperii de fonte nascitur
pietatis; et sic pietas imperatoris pii iussit matribus filios reddi; propter quam pietatem proxima nocte
misit dominus Iesus apostolos suos Petrum et Paulum ad eum, qui suaserunt, ut per Silvestrum baptismum
acciperet et per orbem ecclesias restauraret; citatus ergo Silvester ad eum veniens monuit, ut
per ebdomadam ieiunaret, templa ydolorum clauderet, incarceratos relaxaret, elimosinas faceret. Quibus

Torna all'inizio