Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 496


et virtutum debilitate contingit: desiccandi sunt ergo humores
et confortande virtutes; si manus maior fuerit una quam
alia et macra, ex siccitate fieri habet, undo unguendi sunt temperate
calidis unguentis ne paucitas humorum consumatur caustica
unguentorom virtute, et facias eis fomentum de aqua in qua bullierit
malva, calamentum, mellilotum, et ita curari poterit.
De fislula.— Sequitur de fistula que quandoque in carnosis,
quandoque in macilentis nascitur locis; etiam in articulis nascitur;
sed in fistula articulorum non labores, quia vix aut nunquam curantur;
in aliis locis exercitio artis utaris. Porgabis ergo prout
complexio postutat, et de VIII in VIII diebus, quia nichil ita
confert fistulosis et cancerosis ut purgatio crebra. Deinde fistulam aperias
cum radice tapsi aut cum maloterre aut cum radice brionie;
sed si volueris eam satis ampliare, radicem ellebori albi inmitte,
quoniam multum dilatat; est tamen ibi maxima angustia;
dilatato vulnere, abluas cum vino et melle per clistere injectis; mire
mundificant vulnera; abluto vulnere sepissime, tuellum oxiracroci
cum pulvere aristologie rotunde commixtum intromitte donec
putredinem habeas; vinum et mel cum pulvere aristologie bullias
et cum colatura singulis horis vel clisteri vel aliter fistulam laves;
miro modo succurrit. Ex quo vulnus ad putredinem venerit,
desiccativis et mundificativis utendum est. Si dederis vinum ad bibendum
in quo betonica fuerit decocta, nimis corirert. Si teras
mumiam et ariatologiam rotundam et consolidam minorem, et pulverizas,
et talem pulverem singulis diebus cum vino tribuas, quia
valde utile apprehendimus. Pulvis dediacalamento injectus vel tyriace
summum remedium est.
De carbunculo. — Ilud grave apostema quod vocatur bonum vel
dulce si nascitur in summitate digitorum, vel in natibus, aut vix
aut nunquam curatur; in aliis licet locis difficile sanitatem promittas.
In inicio ad modum ciceris sine tumore nascitur, tamen
cum ingeriti dolore. Minutione primo loco succurras et tiriacam
cum succo mente distempera et tribue ad potandum; etiam tiriaca
locum inungas ex quo cognoveris ejus ortum. Sunt quedom propter
nimium ardorem nascentia; tunc recipe albumen ovi simpliciter,
vel cum aqua rosata distemperatum super locum ponitur; sed
tamen parum valet. Tu vero pultram indifferenter calidam pone
de semine lini, fenugreco, malva, branca ursina, altea, farine, oleo
et melle, ut una die ad maturitatem perveniat. Cum autem vide¬ris
rupturam, scabiosa trita cum axungia et superposita multum
prodest: vel ficcum siccum et VIIII grana piperis et calcem vivam
cum axungia tere et superpone cum melle distemperata. Item
menta cum petroselino dentibus propter salivam tritam et superposita
mire prodest. Ex quo radices apparuerint, volubilem, centrum
galli, lupulum, lilium, alleluia tere et superpone. Viscum etiam
quercinum tritum cum axungia et superpositum multum juvat.
Contingit multociens quoti remota radice caro putrida remanet,
et ut caro corrodatur pulverem galle, tartari, hermodactili

Torna all'inizio