Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 76


lupercis amiculo Iunonis, id est pelle caprina; quam ob causam
is quoque dies Februatus appellabatur. Quaecumque
denique purgamenti causa in quibusque sacrificiis adhibentur,
februa appellantur. Id vero, quod purgatur, dicitur
februatum.
Fescennini versus, qui canebantur in nuptiis, ex urbe Fescennina
dicuntur allati, sive ideo dicti, quia fascinum putabantur
arcere.
Fenus et feneratores et lex de credita pecunia fenebris, a
fetu dicta, quod crediti nummi alios pariant, ut apud Graecos
eadem res tokos dicitur. — Fenum quoque pratorum ab
hac causa est appellatum, quando id ipsum manens quotannis
novum parit. Unde etiam et festiica vocata est.
Felicata patera dicta, quod ad felicis herbse speciem sit
caelata.
Fescemnoe vocabantur, qui depellere fascinum credebantur.
Ferias antiqui fesias vocabant; et aliae erant sine die festo,
ut nundinae; aliae cum festo, ut Saturnalia, quibus adiungebantur
epulationes ex proventu fetus pecorum frugumque.
Ferire dictum, quod ferientes feriantur.
Felicones mali et nullius usus, a felice dicti.
Ferus ager incultus.
Factio et Factiosus initio honesta vocabula erant; unde adhuc
factiones histrionum et quadrigariorum dicuntur. Modo
autem nomine factionis seditio et arma vocantur.
Fama a fando dicta, sic apud Graecos pheme apo tes phaseos.
Familia antea in liberis hominibus dicebatur, quorum dux
et princeps generis vocabatur pater et mater familiae. Unde
familiae nobilium Pompiliorum, Valeriorum, Corneliorum.

Torna all'inizio