Petrus Damiani: Epistulae

Pag 332


eatenus specialis tantum fuerat angelorum, satis absurdum est, si refectione
caelitus erumpente divina locum praesto non praebeant alimenta terrena.
Et tunc vini faeculenti ingurgitatio mentium nares optundat, cum iam
hodor caelestis gratiae melliflua suavitate respirat.
Nam et amicum suum quisque quem de longinquo venientem unice
videre desiderat, non epulis vacans sed alacriter ieiunus expectat. Quamquam
enim partus ille singularis doloris tedium omnino nescierit, partui
tamen dolor familiariter est coniunctus, testante veritate quae ait: Mulier
cum parit tristiciam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit
puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo
in mundum . Unde non inmerito tota sancta aecclesia sicut morienti Christo
commoritur, cum resurgente consurgit, cum caelos ascendente conscendit,
ita quodammodo cum beata eius genitrice pariente comparturit,
simulque quasi parturiens in vigiliis moeret, ut puerperio salutis effuso
cum ea simul in sancta nativitate coniubilet. Quatinus ad tantae solemnitatis
gloriam non modo spiritali tripudio mens agliscat, sed et ipsa caro
quae afflicta fuerat, refrigerium sensura congaudeat. Iuxta illud prophetae:
Sitivit in te , inquit, anima mea, quam multipliciter et caro mea?
Nonnulli plane quod praetereundum non est, spiritalis militiae fratres
sub hac occasione in praedictis vigiliis remissius victitant, ut ad pertonandas
aecclesiastici melodias officii robustius convalescant. Sed si non tam
humanas quam divinas aures cupimus, ex vocum nostrarum quantumlibet
accurata suavitate mulcere, corporis nostri timpanum celsius intonabit siccum,
quam liquore vini vel olei pinguedine delibutum. Meliusque est, ut
pro labore ieiunii cantilena sub sobrio discretionis moderamine temperetur,
quam ut pro supersticione canendi saecularibus a spiritali ordine dissolutionis
praebeatur exemplum.
Plane cum tam longum quadragesimae spacium quod a patribus est
praefixum, nativitati Domini militare cognoscitur, mirum est quomodo
tam praeclara festivitas solo vigiliarum suarum honore privetur. Porro

Torna all'inizio