Salimbene de Adam: Cronica

Pag 173


mea, tu es refugium meum in die tribulationis mee». Hinc Sapiens
ait, Prover. XXV: Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum
extraneo non reveles
.
De sufficientia boni prelati.
Sed dicet aliquis: «Ecce de prelatis et subditis multa dixisti.
Rogamus nunc ut prelatum sufficientem nobis describas, quatinus
ex descriptione tua ydoneus et sufficiens cognoscatur prelatus».
Dico ergo, secundum meum iuditium, quod, ad hoc
quod prelatus sufficiens iudicetur et sit, positive debet habere
tria et privative tribus carere debet. Debet enim habere sapientiam
et sanctam vitam et bonos mores; quibus positis, omnia
bona ponuntur, et excluduntur omnia mala. Sed privative
tribus carere debet, que si in prelato aliquo fuerint, omnino insufficiens
iudicabitur et erit penitus deponendus. Nunc de singulis
videamus.
Dico quod prelatus, primo, debet habere sapientiam, ut sapienter
regat subditos sibi commissos. Hanc Salomon postulavit
a Deo, ut habetur III Reg. III: Dabis ergo servo tuo cor docile,
ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum
.
Ideo Iacobus dicit, I: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet
a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei
.
Hoc est quod dixit Dominus Salomoni: Ecce feci tibi secundum
sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut
nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit
. Facile
potuit Dominus postulata concedere, quia dives est in omnes
qui invocant illum
, ut dicit Apostolus, ad Ro. X. Nam in ipso
sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi, ut dicit ad
Colo. II. Verumtamen Salomon bene usus est sapientia in principio,
quia, cum esset sapientissimus ecclesiastes, docuit populum
et enarravit que fecerat, et investigans composuit parabolas multas,
quesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate
plenos
, Eccle. ultimo. In fine vero abusus est sapientia, et ideo
recessit ab eo; et cum dixit, Eccle. II: Sapientia quoque perseveravit

Torna all'inizio