Factum est autem, quod cooperante Spiritus Sancti gratia pax ipsa,  
quam totius fere mundus cupiebat, fuit statuta; et missum est ad imperatorem,  
ut et ipse Venetias in propria, sicut diu optaverat, veniret  
persona. Qui letus factus cum de pace, quam divino tactus spiritu optabat,  
tum etiam de ducis et Venetorum prudentia, quos sua amicitia  
copulare satagebat, hoc ordine venit Venetias. Ducis namque filius  
Petrus, qui satis bone indolis erat, usque Ravennam cum multis nobilibus  
obviam ei exivit et cum Clugiam cum eo omnes honeste venissent,  
ubi et cardinales domini pape obviam illi venerant cum sex galeis  
proborum virorum, quas dux ad eum recipiendum miserat usque  
ad Sanctum Nicolaum venit, ubi alter ducis filius Iacobus, iuvenis  
egregius, et multi cum eo nobiles viri eum receperunt. 
[32.] Altera vero die que fuit vigilia beati Iacobi apostoli, dux, patriarca  
et episcopi et clerus ac populus cum magna pompa et paratis  
navibus ad eum venerunt. Recipiens eum dux in navi sua, quam magnifice  
preparaverat, sedit ad dexteram eius et patriarca ad sinistram  
et venerunt omnes cum gratia et letitia magna ad ecclesiam beati  
Marci, ubi inaudita convenerat multitudo, que venerat ad tantum  
gaudium et ad eum videndum. 
Stabat enim papa in ianua ecclesie, super solium sedens et circa  
eum cardinales, archiepiscopi et episcopi, abbates, priores et multi  
honesti viri erant; ad quem accedens imperator, primo pedes, deinde  
eius coram omnibus est osculatus. Inde vero surgentes papa medius  
inter imperatorem et ducem, ecclesiam intrantes, 'Te Deum laudamus'  
cantaverunt.
  |  
  |