Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 49


spissiorem, de favore gratie nostre securus, dummodo felices successus nostros denuntiare minus
ferventer auditoribus non omittas.

I 66

Sciatis, quod cordis mei precordia diris iaculis vulnerastis, dum de ingenio simul ac studio filii vestri
mihi voluistis proponere questionem. Ego enim, si mentiri voluero, commendationi eius insistam,
et si dixero veritatem, conturbabitur anima vestra. Nam die noctuque studet, suspirat, vigilat et
anxiatur, sed quicquid faciat, ita sibi adheret scientia litteralis tamquam faba marmori cibusque
defuncto. Verumtamen ei non est aliquid imputandum, quia nemo potest obtinere per vim, quod
sibi est a natura negatum. Profecto sine divite vena ingenii labor et pena diripere dinoscuntur.

I 67

De conversatione et statu vite tue nostra corda sunt amarissime conturbata, quia, sl narrare volumus
veritatem, nobis videtur, quod tua facta ferant gaudium inimicis et tristitiam illis, qui te hactenus
dilexerunt. Nam, sicut intelleximus, pro scolis tabernam potius elegisti, in qua cum meretricibus et
taxillis nequiter tuam pecuniam consumpsisti. Restat ergo, ut revertaris ad propria verecundus aut
victum postules hostiatim. Quapropter tibi iniungimus et suademus attente, quatenus a via erroris
et a semitis iniquitatis discedere studeas sine mora, ne annumereris cum reprobis et iniquis et fias
opprobrium laicorum.

I 68

Litteras, quas de actibus tuis nuper accepimus, tuis oculis presentamus, ut in eis tamquam in speculo
inspicias et despicias temetipsum, si talem facta te exhibent, qualem dicta describunt. Reforma
igitur in melius tuos mores et actus transferendo te ad frugem vite laudabilis et honeste, alioquin
pena docente cognosces forte, quam graviter deliquisti et excessisti non absque verecundia et dolore
ita, quod merito aliis reputaberis in exemplum. Corrigas igitur per te ipsum, que limam correctionis
exposcunt nihilominus provisurus, ut conquerentes de cetero querelam de te iustam non habeant,
quam ad illum afferre valeant, qui tibi prodesse desiderat, non obesse.

Torna all'inizio