Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 545


gravari, [ex quo] magnum Dei acquiritur premium; decima
est reputare omnes se meliores, et singulis se peiorem;
nam homines sunt duorum modorum alii sunt meliores, alii
peiores. Igitur humiliandum ambobus, meliori scilicet ut qualis
ipse est talis [fias], peiori ut credas bona ipsius latere interius
et exterius non parere, quod laudabilius est pro eo; et meum
bonum patens est, et sum propterea peior: et ex hac consuetudine
[perficitur sensus humanus], et omnium sui temporis talis dominus
reputatur, eo quod bonus sensus nobilitatis finis est, cum
bonitas sensus hominis repellat vicia et defectum. Fili,
Deum ora ut pravam non habeas uxorem, et nichilominus habeas
vitam bonam; nam mulieres, raro declinantes ad bonum, facile
accedunt ad malum. Fili, mercare cum Deo et absque capitali
lucraberis. Fili, ex hiis que nosti, alium instrue, et ex scienciis
sapientum sciencie tue adiunge; malis non te associes, ne similis
reputeris eisdem, nec de domo confidas in qua vivis hodie: in
crastino forte morieris. Fili, cum sapientibus jugiter conversare
quia Deus sapiencie verbis corda illuminat, sicut pluvie rore
irrorat terram. Et [dicunt] quidam quod sepultura Loginonis
sita est inter mesquitam harenalis et locum ubi sit
forum; et ibidem LXX prophetarum facte sunt sepulture, qui
mortui fuerunt omnes post Loginonem, quos prophetas obsesserunt
filii Israhel quousque fame perierunt. Et cum Loginon

Torna all'inizio