Salimbene de Adam: Cronica

Pag 146


qui nichil faciebant ibi nisi comedere et dormire. Et erant
fratres layci tot in provincia Tuscie, tempore quo habitabam
ibi, que ex tribus provinciis facta fuerat una, quot clerici erant,
et etiam IIII plures, qui numero clericorum superabundabant.
Ha Deus! Helya, multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam,
Ys. IX. Longum esset valde, si vellem ruditates et abusiones quas
vidi referre. Fortasse tempus deficeret et cartas non haberem, et
auditoribus esset tedium et nulla edificationis occasio. Si videbat
et audiebat aliquis frater laycus aliquem iuvenculum Latinis
verbis loquentem, redarguebat eum et statim dicebat sibi:
«Ha miser, vis dimittere sanctam simplicitatem pro tua sapientia
Scripturarum?». Quibus e diverso taliter respondebam: «Sancta
rusticitas solummodo sibi prodest, et quantum edificat ex
vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non
resistat». Vere unus asinus vellet quod omnia que videt asini
essent, iuxta verbum quod scriptum est, Tren. I: Adduxisti diem
consolationis, et fient similes mei
. Sed prohibetur in lege, Deutero.
XXII: Non arabis in bove simul et asino. Quod licet diversimode
exponatur, unam tamen expositionem hic nobis ponere satis sit,
quia, dum bos ruminat, asinus quod comedat suspicatur, et inde
vehementer affligitur. Nam illo tempore et layci sacerdotes precedebant,
et in aliqua heremo, ubi omnes erant laici preter scolarem
et sacerdotem, volebant quod sacerdos coquinam faceret die
suo. Accidit autem quadam vice ut dies Dominica occurreret sacerdoti,
et ingressus coquinam, et hostio diligenter clauso, cepit
holera coquere, prout scivit. Transibant Gallici seculares et missam
requirebant instanter, nec erat qui celebraret. Veniebant
igitur layci festinanter et hostium pulsabant coquine, ut ad celebrandum
sacerdos egrederetur. Quibus ille dicebat: «Ite vos et
missam cantate, quia ego coquinam facio quam vos facere recusatis».
Et sic erubescebant vehementer, cognoscentes miseriam
suam. Miserabilis prorsus fatuitas non revereri sacerdotem, cui
confitebantur! Et ideo, processu temporis, merito ad nichilum
sunt redacti, quia eorum receptio quasi totaliter est prohibita,
eo quod honorem impensum sibi minime cognoverunt, et quia
Ordo fratrum Minorum tantam laicorum multitudinem non requirit.

Torna all'inizio