Salimbene de Adam: Cronica

Pag 758


enim homo fuit, illitteratus et quasi laycus. Pastor fuit et
ydolum, sicut dicit Zacharias XI. Splendide volebat vivere sive
comedere qualibet die quantum ad corpus suum. Magna convivia
faciebat frequenter divitibus et propinquis, pauperibus
vero clausit viscera pietatis. Et ideo potest timere quod dicit
Sapiens in Proverbiis XXI: Qui obturat aures suas ad clamorem
pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur. Item orphanos et
pupillos et viduas denudavit, ita quod de eo non potest dici: Tibi
derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor; nec ipse etiam dicere
potuit illud Iob XXIX: Cor vidue consolatus sum. Puellas
non maritavit, sed econtra bonis paternis atque maternis expoliavit.
Grossus homo, id est hebes et rudis, fuit; paucos habuit
qui bene loquerentur de eo. Undecumque potuit rapere rapuit.
Magnum thesaurum congregavit, quem circa mortem dispersit et
nepotibus dedit. Melius fuisset ei, si fuisset porcarius vel leprosus,
quam quia fuit episcopus. Nichil dimisit religiosis nec fratribus
Minoribus nec Predicatoribus nec aliis pauperibus, cum
dicat Scriptura, Eccli. IIII: Congregationi pauperum affabilem te
facito. Nec etiam habuerunt religiosi pauperes, qui exequiis eius
interfuerunt, quid de bonis suis vel potius episcopii illa die comederent.
Funeri eius interfui et sepulture, et scio quod canis cacavit
super eum, postquam sepultus fuit. In maiori ecclesia fuit
sepultus inferius, ubi populares morantur. Revera dignus erat in
sterquilinium sepeliri. Maledictus homo fuit et durus et avarus,
et multos turbavit pacem habentes; XL annis episcopatum Reginum
tenuit occupatum minus uno mense. Obiit in mense Augusti,
in festo sancti Augustini episcopi, sepultus die Dominico in
Decollatione sancti Iohannis Baptiste.
Quod hoc anno illi de villa Bibiani fecerunt unum burgum.
Item in supradicto millesimo illi de villa Bibiani, que erat
villa sparsa in episcopatu Regino, congregati simul fecerunt unum
burgum in villa eadem.

Torna all'inizio