delectationes concupiscibilis est temperantia. Magis autem intensam passionem
facere natum est malum corruptivum imminens, sicut sunt mortis pericula,
quam bonum expectatum, vel quam vindicta desiderata de malo illato: et ideo
circa audacias et timores, quae sunt circa huiusmodi pericula, est principalis
virtus, non autem circa spem vel circa iram.
Ad secundum dicendum, quod illud circa quod est principalis virtus, non solum
debet esse principalius secundum intensionem, sed etiam secundum dependentiam,
ut scilicet illud principale non dependeat ab aliis, sed alia quodammodo
ordinentur ad ipsum; sicut delectationes tactus non dependent ab aliis delectationibus,
sed magis aliae ordinantur ad ipsas: alias enim non salvaretur ratio
cardinalis virtutis. Magnum autem quod attendit magnanimitas, dependet ex
aliis virtutibus, quia operatur magnum in actibus aliarum virtutum, et ideo
praesupponit alias virtutes, ut Philosophus dicit in 4 Ethic.: et propter hoc
magnanimitas non potest esse cardinalis virtus.
Ad tertium dicendum, quod humilitas dicitur conservatio et fundamentum aliarum
virtutum in esse suo, inquantum removet prohibens, scilicet superbiam,
quae bonis operibus insidiatur ut pareant, sicut dicit Augustinus,
non autem propter principalitatem materiae, ad quam aliarum virtutum materiae
reducuntur, ut sic aliarum virtutum motus in humilitate firmentur, quod
facit cardinalem virtutem. Humilitas autem habet idem pro materia quod
magnanimitas, quamvis sub diversis rationibus: quia humilitas rationem parvi
ex consideratione propriae fragilitatis; sed magnanimitas rationem magni ex
consideratione divini auxilii, vel divini doni, vel gratuiti vel naturalis, sicut est
rationis bonum.
Ad quartum dicendum, quod dato quod poenitentia sit virtus, non erit cardinalis
virtus, eo quod praesupponit aliarum virtutum materias, sicut et magnanimitas.
Poenitentia enim est dolor de peccatis. Peccatorum autem et virtutum
eadem est materia.
Ad quintum dicendum, quod liberalitas etiam praesupponit iustitiam: quia nullus
posset aliquid de proprio dare, nisi aliquid suum haberet; et hoc facit iustitia;
unde actus liberalitatis actum iustitiae praesupponit; et ideo non est cardinalis
virtus, sed iustitiae annexa.
|
|