Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 306


mala que in malo et despecto loco sunt facta, tunc quicumque
interficiens hominem in ecclesia innocens esset et absque
peccato, et interficiens hominem in bello peccator esset. Ego
quidem sic adhesi vobis meo corpore non autem anime et
corporis inclinatione bonorum operum merces. Et nolens
verbis eorum consentire, pluribus diebus permansit in sua
consuetudine.
Et cum cuidam leoni qui regnabat super animalibus
eiusdem loci, fama huius vulpis peruenisset, placuit sibi valde
quod audiuit de vulpe ex eo quod esset tante equitatis et simplicitatis,
et misit pro eo. Quo veniente coram ipso, locutus
est cum eo rex, et eum examinans, omnia que de ipso audiuerat
inuenit esse vera; super quo gauisus est rex et dilexit
illum. In processu vero dierum fecit ipsum vocari ad se, et
cum veniret ad eum, dixit ei rex: Sci[t]o, amice, quoniam
terra regni mei ampla est, propter quam indigeo multis rectoribus
et baiulis. Sed audiens vero prudentiam et legalitatem
tuam et vltimo examinans te super ipsis et verum inueniens
rumorem, cepi te diligere; volo itaque te [esse] super meis
magnis negocijs et preponere tuum gradum ceteris principatibus
et rectoribus mei regni. Cui respondens, vulpes
ait: Nequaquam dicat hoc dominus rex. Debent enim reges
pro suorum officiis et rectoria eligere viros intelligentes
et prudentes, non dedignantes mandata et officia regum;
abhorrens enim officium regis nunquam potest bene agere.
Ego autem nunquam ad regum officia aspiraui. Tu quoniam
rex multorum animalium et magni regni es, potes in eis plures
inuenire meliores me, qui virtuosi sunt et potentes seruitio
regis assistere et docti et exercitati in tuo officio; sis ergo de
illis contentus et noli me ad hec indicare. Et ait ad eum leo:
Nequaquam amplius velim meum verbum super hoc reuocare,
quia non dimittam te donec hoc mandatum assumpseris.
Cui dixit vulpes: Domine mi rex, non possunt officio

Torna all'inizio