multos malignorum spirituum infestationibus laborantes
iam per meritum sanctissimae Virginis liberasset,
ad domum eiusdem sacratissimae Virginis filium
comitata, ut illi sanitatem propitia largiretur, illam gemitibus,
lacrymis, et verbis orabat. Vovit etiam Domino,
quod si suum sanaret filium, seculum relinqueret,
et sub cultu monastico sibi perpetuo deserviret.
Sancta autem Virgo miserae miseriae misericorditer
miserta, fidem matris pro filio deprecantis amplectitur,
et opem, quam fuerat postulata, largitur; nam
cum uterque membra labore diutino fatigata sopori
dedisset, visum est illi arreptitio stellam clarissimam
de scutellis, ubi sanctum fuerat caput, exire, suoque
capiti leniter assidere. Qui confestim exurgens horrendissimam
vocem emisit, ita ut cuncti qui aderant
terrerentur. Subsequenter igitur eidem beatissima Virgo
et Martyr apparuit, et utrum sanari vellet, inquisivit.
Cui cum protinus responderet: Volo, Domina
mea, et ideo cum devotione ad te confugi; illa daemoniacum
feriens alapa, daemoni, ut egrederetur ab
illo, potentissime imperavit. Quam deserens omnino
deinceps reliquit incolumem, surgensque sanus intimavit
astantibus se quemdam vidisse mirae magnitudinis
serpentem mortuum a suo proprio ore delapsum.
Mater autem eius, quod voverat, reddidit, triduoque
finito una cum filio, gaudens et benedicens Altissimo,
ad proprium est reversa domicilium.
Cap. V
Alia S. Agathae miracula. Historiae Epilogus
28. Nec solum praesentibus Virgo celeberrima, verum
etiam multotiens profligatis aliquibus diversis
anxietatibus multa beneficia conferebat absentibus,
ut ostenderetur illud Epigramma Angelicum omnino
esse verissimum, Mentem sanctam spontaneam,
honorem Deo, et Patriae liberationem. Igitur tempore
non multo post ista exempla, quae scripsimus, peracto,
quaedam faemina Messanensis Christiana Deumque
timens, se quibusdam nautis orationis caussa Cataniam
navigantibus sociavit. Quae quamvis esset gravida,
tamenque unius oculi lumine, et unius auris carebat
auditu, ut per Deo dicatam Virginem, et Martyrem
Agatham pristinae mereretur sanitati restitui,
hoc laboriosum iter arripuit. Verum marinis fluctuationibus,
et foetore sentinae, unde quamplures nauseare
solent, mulier debilis fatigata, singultu creberrimo
diruptis pene visceribus cruores coepit evomere, et intantum
est angustiata, ut putaretur a sociis vitalem spiritum
funditus exhalasse. Cumque saepius concitaretur
ab illis, et plus indicia mortis, quam vitae videretur habere,
decreverunt ad littus divertere, ut corpus mortuum,
sicut humanitas exigit, traderetur sepulturae. Sed
non invenientes habilem locum ad talem ministerium
aptius adimplendum, volebant in mare corpus eiicere.
Hanc enim sepulturam in tali quam maxime mortis
necessitas cogit inferre. Quidam vero miles lembo vehebatur
eodem, qui hoc fieri rationabili satis et modesto
sermone vetabat, dicens sibi videri, illam, sive
mortuam sive vivam ad illum locum, quo properare
devoverat, ab illis debere iustissime deportari. Simulque
illam operiens cum reliquis expectabat rei finem.
Post horarum quatuor intercapedinem, mulier illa,
quae sic iacebat exanimis, oscitavit, oculos aperuit,
cunctisque mirantibus et laetantibus, se vere vivere
demonstravit, nautasque compellans sollicite percunctari
coepit, quis illam in illud navigium posuisset. Illis
e contra dicentibus: Tu ipsa, non aliorum, sed tuis
pedibus hoc introisti; mulier ad se reversa sic ait: Ego
pro certo novi me raptam fuisse de corpore, et extra
moenia ciuitatis cuiusdam in quadam basilica extitisse,
ubi albatorum aderat multitudo, qui cuidam Virgini
|
|