me omnes Saracenos in gloria mea et ejicias cristianos de paradiso et ponas eos in
inferno. Et sic Mahomet salvabit Saracenos et dampnabit cristianos. et solus
Cristus cum virgine Maria manebunt in paradiso. Hec sunt documenta
frivola illius Mahometi.
Item dixit quod tenentes omnes suam perfidam legem non debeant
argumentis factis contra illam legem et modo aliquo respondere. nec
cum cristianis disputare. sed. si quis dicit contra legem suam. quod cum
gladio debeat eam defendere. quod bene sciebat quod nulla lex erat neque
bona admonicio sua perversa doctrina. Et. pro cetero. quum Mahomet
predicavit in partibus ultramarinis. invenit Saracenos satis grossos homines.
et ideo cito eos pervertit. et. quod omnia corpori delectabilia predicabat.
ideo statim adheserunt sibi. cum omnes carnales spurcicias concederet
faciendas. et. quia humana fragilitas. ratione remota et sensui copulata. he
vana desiderat. ideo Mahomet. auctor erroris. suis sequentibus effrena
sapientibus et sensibilia pocius quam rationi dedita appetentibus predicabat.
et dixit. quod Deus precepit sibi. ut nullum argumentum ostenderet
ad illam legem probandam. sed solo gladio contradicentibus vivaciter
resisterent. cum non habeat aliquid judicium veritatis.
Item. ut omnino posset destruere sacrificium Cristianorum. precepit
Saracenis. ut nullo modo biberent vinum nec gustarent. dicens quod
Deus blasfemavit vinum. et quod Noe propter vinum fuit inebriatus. et
hoc fecit. quod. cum in consecratione corporis et sanguinis Domini nostri
Jhesu Christi utamur vino ideo prohibuit sub spem boni aliquo modo in
sacrificandis modum nostrum servarent. et tamen Saraceni bibunt vinum
publice et occulte. ct in hoc male servant legem suam.
Item precepit. ut non comederent carnes porcinas. et. ut ego audivi a
Saracenis. qui mihi dixerunt. ita fuit causa: dicunt enim. quod ipse
invenit unam porcam lactantem parvos porcos plures. et ipse videns dixit:
O quam magna virtus Dei. quod una porca nutrit tot porcellos. et. eo sic dicente.
porca exivit sic de luto et deturpavit vestimentum Mahometi. quapropter
Mahomet. turbatus. blasphemavit unum latus porce et precipit Saracenis.
|