sui nisibus dirigetur. Invitus enim cantat qui naufragium metuit, qui  
et lapidem suspicatur in litore, et lucernam ammittit. Et hec quidem  
de diebus dominicis. 
32. De temporibus autem continuis quibus vel omnino non dicitur,  
vel sine intermissione dicitur alleluia, quid dicam? «Venit inquit  
Dominus, Iohannes Babtista non manducans, neque bibens, venit  
filius hominis manducans et bibens.» Quasi ergo quadragesime 
tempus, secundum hoc, Iohanni ascribitur, tempus pascale, unigenito  
dei Filio, deo et homini Christo Iesu, quia ut iam sepe dixi, quod  
designat Iohannes, in hac sexta etate seculi que pertinet ad Christum,  
consumari oportuit, quod autem significat Christus Ihesus, in septima  
que pertinet ad Spiritum sanctum; nimirum, quod gaudere 
non posset illuc christianus populus cum Spiritu sancto, nisi hic  
fleret cum Christo, quia ipse dicit: «beati qui nunc fletis, quia consolabimini».  
A dominica ergo prima quadragesime usque ad pasca  
tempus secundi status designatur, quod generationibus quadraginta  
protenditur. De duobus autem diebus qui remanent, quid dicam 
nescio, quid scribam aut quid exprimam ignoro. Ego enim credebam  
illos aliquando sexaginta annos significare iuxta cursum aliorum,  
sed arbitror me nunc fore deceptum, propter numerum quadragesime,  
quem ubi comperior esse finitum. Duo vero illi dies vel menses,  
qui superadditi sunt, ita fore accipiendos quomodo illi duo senes, qui 
superadditi fuerunt septuaginta, nec tamen cum eis ascenderunt in  
montem. Si autem due generationes ultime omnino aliarum quantitatem  
habiture sunt, profecto prima istarum sub terminio annorum  
triginta in afflictione consumabitur, quod nimis videretur honerosum 
  |  
  |