ad mortem istum et collegam eius introducite!». Et dixit
beato Medico: «Dic michi, Malefice, quae causa est duritiae
mentis tuae, quod tantis uerberibus et eculeo es cruciatus et
flammis exustus, et ungulis effusus nullo modo consentire po-
tuisti, ut sanctissimi imperatoris precepta compleres?».
Sanctus Medicus respondit: «Verus magister docuit me».
Terentianus dixit: «Vnde hunc nosti, quo ordine te do-
cuit?». Beatus Medicus ait: «Filius Dei, ut omnibus su-
bueniret, hominem assumpsit, quem uirgo concepit, uirgo pe-
perit, uirgo et post partum permansit. Haec fides mea, quae
est in Christo, non tormentis uincitur, non flammis, non gla-
dio superatur». Terentianus dixit: «Vt uideo, Deus meus
uerus deus est: nam deus tuus, quem tu ipse dixisti, crucifi-
xus est. Deus meus omnipotentiam suam numquam depo-
suit sed imperium ampliauit».
Tunc subridens beatus Medicus dixit ei: «Hunc si cre-
dis dominum, cum ipso eris perpetuis incendiis exurendus».
Iratus autem Terentianus iussit eum ignibus cremari; qui,
cum missus fuisset in ignem, íncolumis permansit. Tunc
gloriosus Dei martyr dixit: «Afflictio ista temporalisque con-
fusio magnam fiduciam atque eternam gloriam pariet apud
regem celi et terrae. Terreni quippe principes cadunt uelo-
citer; erga quos Psalmus dixit: Vos autem sicut homines mo-
riemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Et iterum: Vi-
di impium exaltari et eleuari usque ad cedros Libani; transiui
et ecce non erat, quesiui eum et non erat inuentus locus
eius».
Tunc Sebastianus iussit eum iterum mitti in carcerem;
post aliquot dies perrexit in palatium, et iussit ad exemplum
|
|