Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 437


illa maiori regione et maiori terrarum spatio potiretur,
tanto sustentare posset maiorem numerum bellantium.
Tertio aspiciendum esset ad loca vicina, ut utrum
civitas illa haberet circa se vicinos amicos vel inimicos,
pusillanimes vel viriles. nam variatis conditionibus vicinorum,
oportet aliter et aliter determinare de conditionibus
bellantium. Quare cum ars et scientia non possit
esse circa particularia signata, volens tradere artem de
regimine civitatum, non potest statuere determinatum
numerum bellatorum: sed talia relinquenda sunt iudicio
prudentis rectoris considerantis conditionem civium,
modum regionis, et circumstantias vicinorum.
Quomodo positio Socratis circa regimen civitatis
trahi possit ad bonum intellectum.
Cap. XV.

Narrabatur autem supra, quod Socrates et discipulus
eius Plato dixerunt, civitatem sic esse regendam et
gubernandam, ut civibus communes essent uxores, et filii,
et possessiones. Quod si intelligitur ut verba sonant, stare
non potest, ut est per habita manifestum. Quia modus
fuit Platonicorum metaphorice loqui quem modum loquendi
forte ipse Socrates habebat, cum Plato eius discipulus
fuisset. Si volumus non ut verba sonant intelligere dicta
Socratica, salvare poterimus positionem eius. Omnia
enim esse civibus communia secundum rei veritatem non
possibile neque utile: tamen secundum amorem, et dilectionem
debet ibi salvari communitas. Sicut enim quilibet civis
debet diligere cives alios, sicut seipsum: sic debent
diligere uxores, filios, et possessiones aliorum, sicut et
proprias: Hoc ergo modo civibus omnia debent esse communia,

Torna all'inizio