ARTICULUS 2 
Utrum humanitati Christi exhibenda sit latria 
Ad secundum sic proceditur. 
1. VIDETUR quod humanitati Christi non sit latria exhibenda. Dicitur enim in 
Glossa super illud Psalm. 98: «Adorate scabellum pedum eius: caro Christi 
non est adoranda illa adoratione latriae quae soli Deo debetur». 
2. Praeterea, ea quae ad naturam pertinent in Christo distincta sunt. Sed reverentia 
non solum debetur personae. Sed naturae. Cum igitur natura humana sit 
alia a divina, alia sibi debetur reverentia: ergo non debetur sibi latria, quae 
tantum Deo debetur. 
3. Praeterea, sicut dictum est, latria exhibetur Deo, inquantum est ipse 
Dominus per creationem. Sed creare non convenit humanitati Christi. Ergo non 
est ei exhibenda latria. 
SED CONTRA, «Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo 
unus est Christus». Sed eadem reverentia exhibetur animae 
hominis et carni eius. Ergo eadem reverentia exhibenda est Filio Dei et humanitati 
assumptae; et sic adoranda est latria. 
Praeterea, hoc idem patet per auctoritates et exempla in littera posita. 
Quaestiuncula II 
1. Ulterius. VIDETUR, quod nec imaginibus Christi sit exhibendus cultus latriae. 
Exod. 20, 4: «Non facies tibi sculptile neque ullam similitudinem». Ergo multo 
minus licet adorare imaginem Christi. 
2. Praeterea, de nullo alio irridentur in scripturis idolatrae, nisi quia opera 
manuum suarum adoraverunt, quibus ipsi facientes meliores erant. Sed similiter 
imagines quas Ecclesia adorat, sunt opera manuum hominum. Ergo videtur 
in similem derisionem incidere. 
3. Praeterea, in cultu divino non sunt exhibenda nisi ea quae per legem Dei 
determinantur. Sed non invenitur in sacris Scripturis institutum de imaginum 
adoratione. Ergo videtur nimis praesumptuosum fuisse imaginum adorationem 
inducere. 
SED CONTRA, imago, inquantum huiusmodi, ducit in imaginatum. Sed imaginatum 
harum imaginum quas adoramus, est Christus, qui est adorandus adoratione 
latriae. Ergo et imago eius. 
Praeterea, Basilius 
dicit, quod honor imaginis ad prototypum refertur, idest ad principalem figuram, 
scilicet ad imaginatum. Ergo idem honor utrique exhibendus est, et sic 
idem quod prius.
  |  
  |