Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 490

Tomus I


inveneris in eisdem indagabis quare contigerit;
ut ubi forte peste adveniente acciderit, procures
ad id debitum et possibile remedium adhiberi.
Quod si diminutionem eandem culpa
seu negligentia Massarii, qui praeest, reperieris
contigisse, studeas eum inde convincere coram
aliis Massariis convicinis, judice loci, ubi Massaria
fuerit, si habetur, vel judice vicini castri
seu loci in defectu praedicto, et coram aliis bonis
hominibus praesente altero de magistris procuratoribus
Curiae nostrae, in provincia constituto,
si ejusdem culpae qualitas convinci Massarii
non poterit in praedictis. Videas etiam et
diligenter inquiras de qualitate et quantitate famulorum,
quos singuli Massariorum retinent,
ne insufficientes habeant, vel superflua multitudine
delectentur; item, si sunt bonae famae,
fideles et soliciti circa servitia sibi commissa
fideliter exercenda; et, ne forte consanguinei
sint Massariorum et, ne prodigalitate
utantur; et, ne defraudent Curiam
nostram in rebus vel animalibus quae custodiunt,
et eorum proventibus; vel, ne proventus
possessionum vendant, vel aliis largiantur;
vel ex cambio mala pro bonis recipiant in Curiae
nostrae damnum. Videas praeterea, ne Massarii
ipsi possessiones nostrae Curiae, suae Massariae
proprie debitas ufurpane praesumant: si
conventitias integre solvant; si possessiones excoli
faciunt temponibus opportunis; si eorum
fructus bene reponunt. Exquiras etiam a singulis
eorundem de quantitare seminis, et victualium
recollectorum; ut sciatur per te, si
labores fructibus compensentur; si vinum in
mundis et bonis vascellis et aptis reponunt: si

Torna all'inizio