Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

352


Romane Ecclesie erant rebelles, ideo dictus Alexander papa episcopum
Papiensem pallij et crucis dignitate, quibus antea utebatur,
sententialiter spoliavit. anno vero Domini .Mo.C.LXX.
Pisani abstulerunt a Lucanis castrum Mutronis, sed auxilio Ianuensium
ipsum sequenti anno recuperaverunt et ipsum a Pisanis multum
destructum tam Lucani quam Ianuenses reedificaverunt.
anno Domini .Mo.C.LXXII. Opizo Malaspina, qui erat vasallus
archiepiscopi Ianuensis, et Murruel, filius suus, qui erat
vasallus communis Ianue, congregaverunt circa .CCCL.
milites et tria milia peditum, et burgum Clavari et portum Sigestri
intraverunt. quod cum Ianue scitum fuisset, terra marique
omnes unanimiter cucurrerunt. quod cum dictus marchio
audivisset, fugere voluit; sed tamen vulneratus et mortuus fuit,
et multi capti et detenti. reliqui vero fuge presidio evaserunt.

Torna all'inizio