Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Quaestio 06


Utrum verbum debeat praecedere nomen
Consequenter quaeritur de ordine partium orationis scilicet
de ordine nominis et verbi,et quaeritur utrum verbum debeat
praecedere nomen.
Et arguitur quod sic,
quod si modus significandi verbi praecedit modum significandi
nominis, et verbum praecedit nomen; sed ita est quod
modus significandi verbi praecedit modum significandi nominis;
ergo verbum praecedit nomen. Maior videtur manifesta, eo quod
modus verbi est illud, quo verbum reponitur sub specie partis
et tamquam forma verbi; modus autem significandi nominis est
forma nominis et illud, quo nomen reponitur sub specie partis;
ergo si modus significandi verbi praecedit modum significandi
nominis, verbum praecedit nomen necessario. Minor probatur,
quia sicut se habet fieri ad factum esse ita modus fieri ad modum
facti esse; sed si sic se habet ad esse quod prius est, quia prius
fit res quam <facta> sit, ergo modus fieri erit prius modo facti
esse; sed modus verbi est modus fieri et modus nominis est
modus facti esse; ergo modus verbi est prius modo nominis.
2. Iterum, quandocumque aliqua duo sic se habent, quod
sine uno oratio perfecta esse non potest, sine altero sic, illud, sine
quo oratio perfecta esse non potest, est prius altero; sed nomen et
verbum sic se habent, quod sine nomine oratio perfecta esse
[non] potest, sine verbo non; ergo verbum est prius nomine.
Maior propositio manifesta est saltem in partibus orationis, eo
quod partes orationis inventae sunt propter orationem, et ideo
illa pars est prior, sine qua oratio perfecta esse non potest, ea
parte sine qua esse potest. Minor patet, eo quod cum dico 'ego
lego', oratio est perfecta, tamen hic non est nomen.
3. Iterum, illa pars quae est perfectior, est prior; sed verbum
est pars perfectior nomine; ergo verbum est prior nomine. Maior
videtur manifesta. Minor probatur per Priscianum qui dicit quod
elegit sibi hoc nomen, verbum.
In contrarium est Priscianus. Et arguitur ratione sui, quia
proprium posterius est eo cuius est proprium et ipsum sequitur;
sed agere et pati est proprium ipsius substantiae nominis; ergo
ipsum verbum posterius nomine et ipsum sequitur.
Ad istam quaestionem dicendum quod nomen simpliciter loquendo
est prius verbo. Tamen sciendum ad huius evidentiam
quod nomen esse prius verbo dupliciter potest intelligi: uno modo
quantum ad expressionem per vocem et impositionem | alio modo
quantum ad modos significandi. Si primo modo intelligatur, sic
dico quod nomen non est prius verbo nec e converso. Quod probatur,
quia quandocumque aliqua sic se habent, quod unum potest
exprimi prius altero et e converso et etiam imponi ad significandum,
tunc unum non est prius altero quantum ad expressionem
per vocem et impositionem; sed nomen et verbum sic se habent,
scilicet quod unum potest exprimi post aliud et prius alio et imponi
ad significandum; ergo nomen non est prius verbo nec e converso
quantum ad impositionem ad significandum et expressionem vocis.
Maior de se patet. Minor probatur. Nam nomen potest intelligi
praeter verbum et verbum potest intelligi ut aliud a nomine et
ideo poterit exprimi et imponi ad significandum nomen ante verbum
et e converso, nec repugnat quod verbum de suo modo significandi
dependet ad nomen et dat eum intelligere et sine <eo>
intelligi non potest, quia etiam ipsum accidens dependet ad substantiam
et dat eum intelligere, nec eum possumus intelligere sine
substantia, secundum intentionem Philosophi, et tamen eum
possumus exprimere non exprimendo substantiam et significare.
ante substantiam, ut albedo et nigredo. Sic etiam est de verbo,
quod quamquam non possit intelligi nisi in habitudine ad substantiam
et ad nomen, tamen potest exprimi et prius imponi ad
significandum quam nomen. Et ideo patet quod quantum ad expressionem
vocis non est nomen prius verbo nec e converso, nec
quantum ad impositionem ad significandum.
Si autem consideremus nomen et verbum quantum ad modos
significandi, iterum hoc potest esse dupliciter, aut per respectum
ad intellectum aut quantum ad verum rerum. Sed quantum ad
intellectum, sic dicendum quod nomen est prius verbo. Et hoc
probatur, quia quandocumque aliqua sic se habent, quod unum non
dependet ad aliud, sed e converso, sic tunc illud quod
non dependet ad aliud est prius, secundum intellectum, illo quod
dependet ad aliud; sed nomen et verbum sic se habent, quod
nomen non dependet ad verbum, sed verbum ad nomen; ergo
nomen quantum ad intellectum est prius verbo. Maior patet, quia
illud quod non dependet potest intelligi praeter id quod dependet,
sed non e converso. Prius autem est quod absolvitur a posteriori,
posterius autem a priori absolvi non potest; et ideo dicendum
quod illud, quod non dependet, est prius secundum intellectum
eo quod dependet ad ipsum, cum non possit absolvi dependens
ab eo a quo dependet. [In contrarium] Manifestum est,
quia oportet quod dependens, secundum id quod est, dependat;
sed ab eo quod est absolvi non potest; ergo nec a dependentia.
Minor probatur. Nam nomen significat per modum habitus et
quietis et entis determinati, et hoc quod significat per modum
fluxus et fieri distantis a substantia, significat per modum dependentis
ad aliquid quod habeat modum habitus et quietis, et ideo
verbum dependet ad nomen, e converso autem non, quia id quod
est ens per modum habitus et quietis non dependet ad id quod
se habet per modum fluxus.
Si autem sit quaestio, utrum nomen sit prius verbo vel e
converso, quantum ad modum significandi eorum inspiciendo eorum
naturas, sic dicendum quod uno modo nomen est prius
verbo, alio modo verbum est prius nomine. Primum probatur,
quia illud, quod se habet per modum habitus et quietis, est prius
illo, quod se habet per modum fluxus et fieri; sed ipsum nomen
habet se per modum habitus et quietis, verbum autem se habet
per modum fluxus et fieri; ergo nomen est prius verbo. Maior
videtur manifesta, eo quod illud, quod se habet per modum
habitus et quietis, est ens perfectius eo, quod se habet per modum
fluxus, etiam quia id quod se habet per modum fluxus dependet
ad id quod se habet per modum quietis et habitus; sed posterius
dependet ad primum et non e converso; ergo etc. Minor etiam
de se patet, eo quod verbum significat per modum fluxus et fieri
distantis a substantia ?per hoc enim verbum est verbum?
et nomen per modum habitus et quietis determinatae apprehensionis,
quia per hoc nomen est id quod est. Alio modo verbum est prius,
saltem quantum ad hoc, quod est reddere orationem perfectam. Et
hoc probatur, quia illud, quod est pars formalior, est prius; sed
verbum est pars formalior nomine; ergo est prius nomine. Maior
patet, eo quod forma est perfectio rei. Minor probatur. Nam
verbum est nota eorum quae de altero praedicantur, ut dicit
Philosophus libro Perihermeneias, id est medium inveniendi
praedicatum cum subiecto; verbi autem praedicati cum subiecto
est forma propositionis; ergo cum in verbo consistat compositio,
quae est forma propositionis, verbum est pars formalior, nomen
autem tenet locum praedicati vel subiecti quae materia sunt propositionis;
ergo patet quod verbum est pars formalior nomine;
simpliciter tamen loquendo, est nomen prius verbo.
Tunc ad rationes in oppositum respondendum:
1. Ad primam: "Si modi significandi etc.", concedatur.
Sed cum dicitur quod sic est, dicendum quod falsum est; et cum
probas quia sic se habet etc., concedatur, sed cum dicitur ulterius
quod sic se habet fieri quod est prius esse, dicendum quod falsum
est simpliciter loquendo, quia semper fieri praesupponit esse aliquid
a quo est. <Est> tamen prius in uno numero licet non perfectione.
Sed potius ipsum esse praesupponitur ad fieri, simpliciter
loquendo.
2. Ad aliud: "Quandocumque etc.", concedatur quantum ad
hoc, quod est facere orationem perfectam, et hoc modo ipsum
verbum concessum est esse prius nomine, non autem est prius
simpliciter loquendo, sed e converso potius.
3. Ad aliud: "Illud, quod est nobilius etc.", concedatur, ut
nobilius est, sed cum dicitur "quod verbum etc.", dicendum quod
verum est quantum ad hoc, quod est facere orationem perfectam
et quantum ad hoc, quod est prius nomine, et hoc concessum est
prius.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135

Torna all'inizio