Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 372


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod tempore antichristi aliqua vera miracula fient
virtute daemonum, permissione divina, in illis tamen ad quae virtus daemonis
se extendit; tamen dicuntur omnia mendacia ex parte finis, quia ad decipiendum
sunt.
Ad secundum dicendum, quod signa facta per bonos possunt distingui ab illis
quae per malos fiunt, tripliciter ad minus. Primo ex efficacia virtutis operantis:
quia signa facta per bonos virtute divina, fiunt in illis etiam ad quae virtus activa
naturae se nullo modo extendit, sicut suscitare mortuos, et huiusmodi; quae
daemones secundum veritatem facere non possunt, sed in praestigiis tantum,
quae diu durare non possunt. Secundo ex utilitate signorum: quia signa per
bonos facta, sunt de rebus utilibus, ut in curatione infirmitatum, et huiusmodi;
signa autem per malos facta, sunt in rebus nocivis vel vanis, sicut quod volant
in aere, vel reddunt membra hominum stupida, et huiusmodi: et hanc differentiam
assignat beatus Petrus in itinerario clementis. Tertia differentia est quantum
ad finem: quia signa bonorum ordinantur ad aedificationem fidei et bonorum
morum; sed signa malorum sunt in manifestum nocumentum fidei et honestatis.
Et quantum ad modum differunt: quia boni operantur miracula per invocationem
divini nominis pie et reverenter; sed mali quibusdam deliramentis,
sicut quod incidunt se cultris, et huiusmodi turpia faciunt. Et ita signa per
bonos facta, manifeste possunt discerni ab his quae virtute daemonum fiunt.
Ad tertium dicendum, quod talem alterationem praecedit aliquis motus localis,
inquantum virtutes activas colligunt, et determinatis passivis apponunt; sed
talis motus localis non reducitur in motum caelestem, quia non est secundum
aliquam virtutem moventem naturalem, sed inquantum obedit virtuti daemonis
ad motum localem; quod est virtute naturae suae, quae supra corpora potest:
non quidem ut aliquam formam influat, sed ut localiter moveat: quia motus
localis non est secundum acquisitionem alicuius quod in re sit quae movetur,
quia locus est extrinsecus locato.
Ad quartum dicendum, quod corpora caelestia non habent aliquam impressionem
in daemones, ut eis subdantur; sed ideo advocati sub certa constellatione
veniunt, quia sciunt virtutem illius constellationis iuvare ad effectum qui requiritur;
vel propter hoc ut homines inducantur ad venerandum aliquod numen in
stellis, ex quo idolatriae ritus procedit.

Torna all'inizio