sed nullum adhuc invenimus in carmen sillabicando endecadem  
transcendisse, nec a trisillabo descendisse. Et licet trisillabo  
carmine atque endecasillabo et omnibus intermediis cantores  
latii usi sint, pentasillabum et eptasillabum et endecasillabum  
in usu frequentiori habentur, et post hec trisillabum ante alia. 
3. Quorum omnium endecasillabum videtur esse superbius, tam  
temporis occupatione quam capacitate sententie, constructionis  
et vocabulorum; quorum omnium specimen magis  
multiplicatur in illo, ut manifeste apparet: nam ubicunque  
ponderosa multiplicantur,<multiplicatur>et pondus. 
4. Et hoc omnes doctores perpendisse videntur, cantiones illustres  
principiantes ab illo; ut Gerardus de Bornello: 
Ara ausirez encabalitz cantarz 
(quod carmen, licet decasillabum videatur, secundum rei  
veritatem endecasillabum est: nam due consonantes extreme  
non sunt de sillaba precedente, et licet propriam vocalem non  
habeant, virtutem sillabe non tamen ammictunt; signum autem  
est quod rithimus ibi una vocali perficitur, quod esse non  
posset nisi virtute alterius ibi subintellecte). 
Rex Navarre: 
De fin'amor si vient sen et bonté, 
(ubi, si consideretur accentus et eius causa, endecasillabum esse  
constabit). 
Guido Guinizelli: 
Al cor gentil repara sempre amore.
  |  
  |