Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 248


sub ipso repugnat ergo ordini naturali eundem duobus
esse subiectum. Quare si mulier debet esse subiecta viro;
ex quo totam sui corporis potestatem uni viro tribuit, contra
ordinem naturalem est, ut viro alteri sit subiecta. Nam etsi
idem potest dominari pluribus ut plures sunt, eundem tamen
obedire pluribus principantibus ut plures sunt, secundum
naturalem ordinem esse non potest. Quare et si detestabile
est plures foeminas coniuges esse unius viri, unam tamen
nubere simul viris pluribus detestabilius esse debet. Decet
ergo coniuges omnium civium uno viro esse contentas:
multo magis tamen hoc decet coniuges Regum et principum,
quia in eorum coniugio magis quam in alio decet
naturalem ordinem conservare. Secundo hoc idem investigari
potest ex ipsa pace et concordia, ad quam coniugium
ordinatur. nam cum quilibet moleste ferat, si in usu suae rei
delectabilis impeditur; absque dissensione et discordia
esse non potest, si una foemina per coniugium pluribus copulareutr
viris. Dum enim unus illorum in usu rei delectabilis
alterum impediret, inter eos guerra et inimicitia oriretur.
immo quilibet illorum virorum contra parentes et consanguineos
uxoris ad inimicitiam moveretur, eo quod suam
coniugem alteri viro per coniugium subiecerunt. Ex coniugio
igitur, quod ordinatur ad pacem et ad amicitiam, lis et discordia
oriretur. Quare decet coniuges omnium civium uno
viro esse contentas: tanto tamen hoc magis decet coniuges
Regum et principum, qunato lis et discordia principantium
est periculosior, et magis cavenda quam omnium
aliorum. Tertio hoc idem patet ex generatione prolis, ad
quam coniugium ordinatur. Impeditur enim ipsa foecunditas
filiorum, si una foemina pluribus coniungatur viris.
unde et meretrices conspicimus esse magis speriles, quam
alias mulieres. Igitur ex parte procreationis filiorum omnino
indecens est unam foeminam plures habere viros.
Nam etsi unus masculus potest plures foecundare foeminas:
una tamen no sic foecundari potest a pluribus

Torna all'inizio