Imperatorum decreta munire dignaremur.
Igitur superno afflati instinctu, interventuque
nostri dilectissimi Fidelis Huberti,
scilicet Parmensis Eccelesiae praesulis, inflexi,
praelibati Abbatis precibus annuimus, cunctasque
res inibi hactenus quolibet tenore
collatas, quae etiam sitae infra Romuleam
Urbem, extraque esse videntur, scilicet per
Campaniam, seu etjam per totam Pentapolim,
Tusciam, et Spoletinum Ducatum,
atque Camerinum, nec non etiam per Comitatum
Ferminuum, Ascolinum, Aprutinum,
Penninum, seu Teatinum territorium.
Quarum videlicet haec sunt nomina. Curtes
Sancti Desiderii, atque Brilianum, Lignari,
Osteia, Catamanico, Paternu, Picerico,
Waldo, Corvino, Beloniano, Tocco, Casule,
Selcanu, Ranile, Petra, Mampopplo,
Accole, Supercli, Turri, Fullonice, Rajano,
Culle, Pantano, Bico, Pinnense, Madici,
Capitinianu, Carufani, Niranu, Celisse,
Seranu, Mortula, Asinari, Pecelianu,
Cedisse, Opacultu, Victorrita, Blunza,
Urciona, Sanctus Helias, Sancta Trinitas,
Porclanu, Tolenianu, territorium Leonis
filii Catulfi, Cella Sancti Mauri, territorium
Maginfredi filii Formosiani, nec non etiam
in Comitatu Furconino Curtem unam in
Cerule, unam in Balvense, unam, quae
fuit Ursi Castaldionis, in Marsicano, unam
quae fuit Garibaldi, Soti, Turrem juxta
reate, unam in Hisiano, portionem Ecclesiae
Sancti Michaelis, in Palme unam, in
Pao similiter unam, Pantanola, et in Venena,
unam in Civitate Tuscania, in Suberella,
Catiniano, in horto Pistoriense, unam
in Castro Felicitatis, in Sancto Cerbonio,
Carpena, Moliano, Baniolo, Biano,
Ocretano, Ecclesiam Sanctae Justae, Casasque
decem, in finibus Castri Tuscani: nostro
Imperiali praecepto cum omnibus rebus
mobilibus, et immobilibus, casis, pratis,
vineis, pascuis, molendinis, servis, piscationibus,
aquis, aquarumque decursibus,
seu cum omnibus pertinentiis, quae dici nominative
possent, prout juste et legaliter
possumus, praetaxato Sanctae Trinitatis Coenobio
confirmamus, corroboramus: eo scilicet
pacto, quatenus nullus Dux, Marchio,
Comes, Episcopus, Vicecomes, Castaldio,
Sculdasio, vel aliquis publicae rei exactor,
nec non magna parvaque persona, de jam
dictis rebus praenominatum Abbatem, suosque
successores inquietare quolibet modo,
vel Sacrosanctum saepe nominatum locum
divestire aliquando conetur; sed potius venerando
coetui inibi Deo famulanti sub nostra
Imperiali auctoritate praelibatis rebus
liceat uti, perfrui jure quieto omni publica
functione abdicata. Praeterea statuimus,
ut de his omnibus, si aliqua intentio exorta
fuerit, a publicis Ministris tanquam de
domnicatis nostris per inquisitionem exigantur.
Denique pro nulla mallatura quispiam
ab Abbate vel Monachis de praefato Monasterio,
vel ab Advocato eorum tortum quaerere
audeat, quia ob reverentiam Sanctae
Trinitatis eidem Monasterio concessimus.
Insuper etiam huic venerando loco concedimus,
ut omnem compositionem de chartulatis,
atque libellariis ejusdem Monasterii
sibinet habeat. Nullusque exactor publicus
hoc inquirere audeat. Sed si in quamcumque
|
|