Anno dominice incarnationis MLXXXXVIJ indictione V mense Aprilis Boamundus frater
Roggerii ducis et Robbertus Normannorum comes et Robbertus Flandrensium comes et
dux Gothifredus et Balduinus frater eius et Ugo Magnus et Tancredus Marcisi filius, hii
omnes unanimiter cum multitudine christianorum ultra mare perrexerunt ad aperiendum iter
sancti sepulchri. Et graui bello apud Niceam ciuitatem preliati sunt cum Arabis et Turkis
ac Persis, qui ipsam christianorum terram occupauerant, et uicerunt eos, fertur enim fuisse
paganos centum quadraginta millia. Capta quippe Nicea, Antiochiam obsederunt, ibique
cum maximo paganorum ab orientali parte undique populo collecto preliati sunt, quorum
erat innumera multitudo, eisque diuino auxilio deuictis ceperunt Antiochiam ciuitatem famosissimam
in anno incarnati uerbi MLXXXXVIIJ indictione VJ. Ipsam uero ciuitatem Boamundus
ex omnibus sibi quidem uendicauit. Alii autem iam dicti magnates simul cum ceteris
cum omni deuotione euntes, obsederunt Hierusalem ciuitatem sanctam et acriter atque
incessanter expugnando cum machinis, undique eam aggressi sunt et uiriliter eam ceperunt
mense Iulii. Interfecta est ibi multitudo, Sarracenorum, qui ciuitatem ipsam possidebant. Capta
itaque Ierusalem, christiani statuerunt sibi Gothifredum ducem ac protectorem. Ipso quoque
anno eadem indictione Roggerius dux una cum Roggerio Sicilie comite urbem Capuam obsedit,
et quadragesimo die eius obsidionis acquisitam eam Riccardo principi reddidit. Eodem anno
kal. Augusti Troia flagrauit incendio.
Hoc eodem anno papa Urbanum congregauit uniuersalem sinodum in ciuitate Baro, in
qua affuerunt ex diuersis partibus episcopi CXXX.
|
|