Stephanus II papa: Epistolae

Pag 500


ordinem omnemque potestatem humanam et saeculum per ignem, dicaturque vobis, quod avertat
divinitas: “Nescio vos, quia non auxiliati estis Dei aeclesiae, defendere minime procurastis eius
periclitantem peculiarem populum”.
Audite nos, dilectissimi, audite nos et subvenite nobis. Ecce adest tempus salvandi nos:
salvate nos, antequam pereamus, christianissimi. Omnes etenim gentes, quae circumquaque sunt
positae et ad vestram per Dei potentiam Francorum fortissimam gentem refugium fecerunt, salve
factae sunt; et si omnibus auxilium inpertire non differetis, multo amplius sanctam Dei aeclesiam
et eius populum de inimicorum inpugnatione debueratis liberare. Considerate, dilectissimi, et
omnino percogitate – per Deum vivum vos coniuro –: quoniam post Deum et eius principem
apostolorum nostrae omnium Romanorum animae in vobis pendent; et si perire, quod absit, contigerit, pensate, in cuius animam respiciat ad peccatum. Certe enim omnino credite, christianissimi,
si nobis aliqua evenerit calamitas, quod absit, periclitandi, vos de omnibus ante tribunal
Dei eritis reddituri rationem. Sed magis, dilectissimi nobis, agite et liberate post Deum in
vobis confugientes, ut, fructum bonum afferentes, in futuri examinis die mereatis dicere: “Domine
noster, princeps apostolorum beate Petre, ecce nos clientuli tui, cursum consummantes, fidem
servantes tibi, aeclesiam Dei a superna clementia tibi commendatam de manibus persequentium
defendentes liberavimus et, adsistentes inmaculati coram te, offerimus tibi pueros, quos nobis
commisisti de manibus inimicorum eruendos, sospites atque incolomes existentes”. Tunc et in
praesenti vita et in futuro seculo caelestium praemiorum gaudia adipisci mereamini, audientes
paternam desiderabilemque vocem illam inquientis: “Venite, benedicti patris mei, percipite regnum,
quod vobis praeparatum est ab origine mundi”.
Opere namque direximus praesentem nostrum missum Georgium, reverentissimum ac sanctisimum
fratrem et coepiscopum nostrum, atque Warneharium religiosum abbatem, missum vestrum,
seu Thomaricum et Comitam, magnificos, idem nostros missos. Qui vobis omnes nostros dolores
et cunctas dissolationes, quas a Longabardorum gente et eorum protervo rege passi sumus et
assidue patimur, vobis subtili enarratione, quae propriis oculis viderunt, viva voce edicere debeant.
Quibus et in omnibus tamquam nobismet ipsis credere iubeatis et nostram liberationem nimis
festinanter procurare.
Et coniuro vos per Deum vivum et verum, ut nequaquam amplius discredatis nostras afflictiones
et neglectum ponatis ad liberandum nos, ne, quod absit, si amplius credere distuleritis
et neglexeritis nos eruendum, nobis, quod avertat divinitas, irruat calamitas pereundi et vobis
pertineat ad magnum detrimentum et peccatum atque condempnationem in praesenti et aeterna
vita, quia vobis animas omnium nostrorum Romanorum tradidimus. Sed magis magisque vos, ut
prelatum est, coniuramus per patrem et filium et sanctum spiritum, trinitatem indivisam, ut nostras
tribulationes et angustias atque dolores et desolationes credere sine qualibet ambiguitate iubeatis,
et nobis propter Deum subvenire et ad liberandum nos de manibus Longabardorum, inimicorum
nostrorum, nimis festinanter occurrere iubeatis, ut fructum afferentes copiosum, vita aeterna, intercedente beato Petro, perfrui mereamini.
Praefatus vero Warneharius pro amore beati Petri, loricam se induens, per muros istius
afflicte Romane civitatis vigilabat die noctuque et pro nostra omnium Romanorum defensione atque
liberatione, ut bonus adleta Christi, decertavit totis suis cum viribus.
Bene valete

Torna all'inizio