Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 141


regem, suum proditorem, suspendit. Fit ergo Narsis patricius propter virtutem, qui prius
fuerat cartularius. Erat enim catholicus, in pauperes munificus, in reparandis basilicis studiosus,
vigiliis et orationibus deditus, ut plus vinceret orationibus quam armis; qui universos Ytalie
fines optinuit. Iam dictas gentes Iustinianus et alias multas belli iure compressit; ideoque per
has victorias Alamanicus, Gothicus, Germanicus, Alanicus, Wandalicus, Affricus meruit appellari.
Leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia fuerat et inutilis dissonantia, mirabili brevitate
correxit; templum sancte Sophye construxit Constantinopolim. His temporibus fuit pestilentia
magna in Liguria; subito enim apparebant signa in domibus et vasis, que abluta continuo recidivabant,
et pestilentia glandularum, que mortales per triduum extinguebat.
His quoque temporibus fuerunt Cassiodorus senator Romanus, qui postea monachus psalmos
exposuit, et Dionisius abbas Romanus, qui calculum pascalem conposuit, et Arator subdiaconus
Romanus, qui Actus apostolorum versibus exaravit, et Priscianus Cesariensis, gramatice artis aput
Constantinopolim scriptor, et beatus Benedictus iam de heremo in Montem Cassinum ascenderat
et cenobium construxerat. His quoque temporibus corpus beati Antonii
monachi revelatur et in ecclesia sancti Iohannis Baptiste iuxta Constantinopolim gubernatur,
alibi dicitur aput Alexandriam. Mortuo Iustiniano successit Iustinus minor. Vigilio
successit Pelagius, qui statuit, ut scismatici episcopi per potestates conprimerentur; cuius
auctoritate Paulus Aquilegiensis patriarcha rabiem metuens Lonbardorum fugit ad Gradus
secumque portavit corpus beati Ermagore; ibique sedem instituit patriarchalem.
Pelagio postmodum successit Iohannes, qui restauravit cimiteria.
Anno Domini DLXVII. Iustinus aput Constantinopolim regnavit annis XII. Hic fuit
nepos Iustiniani, contemptor pauperum, spoliator divitum, qui arcas fecit fieri ferreas, ubi
auri talenta reponeret; qui in heresim Pelagianam lapsus est, qui iusto Dei iuditio demum
amens effectus est. Huius quoque temporibus Narsis deletis Gothis sive Getis preerat Ytalie,
qui Vitalem episcopum Alicine civitatis exilio dampnavit, et cum multas collegisset divicias,
incidit in invidiam. Accesserunt itaque Romani ad augustum dicentes: “Libera nos de
manibus Narsetis eunuchi, alioquin trademus civitatem gentibus”. Misit itaque augustus
Longinum, qui Narsetis locum optineret. Augusta quoque Narseti mandavit, ut cum puellis
in genitio lanarum degeret. Ad que verba Narsis dicitur respondisse se talem telam orditurum,
qualem dum viveret, ipsa deponere non posset. Ideo Narsis o Neapolim, quam reformaverat,

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio