Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 68


Omnes qui in choro sunt inclinati quidem cantent Sanctus sanctus sanctus ,
nisi uersus interponantur; erecti uero Dominus deus sabaoth et caetera.
Cantor et illi qui cum eo sunt totum erecti canant. Ad collectas omnes
et cum sacerdos dicit Orate fratres et ad totum Pater noster inclinentur,
sed ad finem ipsius Pater noster responso Sed libera nos a malo erigantur,
quod aliis non licet. Eodem modo fit cum in festis in albis solus uel cum
aliis chorum tenet, quod non licet ei, qui in dominicis et huiusmodi
festis ebdomadarius cantor exstitit.
In omnibus praecipuis solennitatibus cum eueniunt in dominicis diebus,
scribatur in tabula ad officium missae et cum eo duo quos ipse uoluerit.
De thuribulo post offerendam ei deferendo superius dictum est.
Cum fit opus manuum, ipsius est aut legere aut magistro infantum
ostendere, quo in loco infans debeat lectionem incipere. In dominicis
diebus et huiusmodi festis incepta offerenda accedat qui chorum tenet
ad cantorem faciatque signum incipiendi uersus offerendae. Ad ipsum
enim pertinet tunc incipere eos etiam si succentor chorum teneat. Cantor
uiso signo inclinet ei et ebdomadarius cantor similiter ipsi. Incepto
unoquoque uersu cantor ante et retro faciat et omnes infantes inclinent.
Ipsius est notificare abbati omnes cantus, quos ipse cantat aut incipit.

Cura breuium, qui foras mitti solent pro defunctis fratribus, et cura
numerandi tricenaria et septenaria, ad eum pertinet. De uniuersis monasterii
libris curam gerat et eos in custodia sua habeat, si eius studii et
scientiae sit, ut eorum custodia ei commendari debeat.

Torna all'inizio