| Que amicis conveniant precipue in officiis.
 Tullio narrante comperimus, ut amicis semper talia delegentur,
 quo animum in dilectione confirment et aliquatenus alienatum,
 ut est, ad prestine integritatis robur asciscant. Placuit
 igitur huius artis doctoribus, quod superlativa non incongruum
 sit delegari, que vel his similia annotantur: "Dulcissimus,
 amicissimus, desiderantissimus, amantissimus, carissimus, dilectissimus,
 optantissimus sibi vel mihi clarissimus vel eminentissimus
 vel prefulgidissimus vel prestantissimus vel excellentissimus"
 et similia. Potest etiam ad maiorem dilectionis exaggerationem
 his omnibus addi vel  "pre ceteris" vel "pre cunctis", ut
 scilicet amicorum unio postulabit. Sunt et quedam orationes,
 que amicis carissimis convenienter satis mandantur, quarum
 exempla in amicorum salutationis exemplari infra notabimus.
 Que vero adiectiva conveniant consanguineis vel parentibus,
 que, quia perpauca deprehenduntur, essent, non fuit cura
 seorsum ut alia ponere. Subduntur enim in salutationis eorum
 exemplo. Similiter, que conveniant subditis vel servis vel inimicis,
 convenienter exempla docebunt.
 Exemplum salutationum omnium quecumque sunt.
 "Domino reverentissimo summaque celebritate dignissimo N.
 universali totius orbis pontifici A. Astensis servus ecclesie debite
 subiectionis reverentiam" vel econverso , "devote sinceritatis famulamen"
 vel econverso, "sinceram mentis et corporis servitutem,
 integerrime devotionis perseverantiam" vel econverso,
 "devotum servitium  et apostolice dignitatis consortium" vel
 "apostolici consortii dignitatem" vel "intimam fidelitatem et
 | 
 |