Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 109


et Brunus de Concorezo et filius Burri de Burris
et Ioannes Salarius et Ambrosius Paliarius et Ioannes
Faroldus et Ugo Camerarius et Otto Bellaboccha atque
Obizo Paganus et quidam alii. Mediolanenses autem non
multum longe a civitate cum militibus et peditibus ac sagittariis
aliquantulum fortiter dimicantes, quia viderunt se non
posse Laudenses superare, cum pluribus ex suis vulneratis
atque cum his Laudensibus, quos ceperant, valde mestissimi
recesserunt, Mediolanum revertentes.
Quo dolore ipsi Mediolanenses commoti ac se inde vindicare
et Laudenses, cum per vim non potuissent habere, saltim
dolose ipsos capere cupientes, statim alia sequenti die Veneris
miserunt non multos equites, qui Laudenses invaderent
ex illa parte Corneliani usque prope portam Cremonensem;
quibus preceperunt, ut, cum Laudenses eos persequerentur,

1



5




10




15
Torna all'inizio