PRINCIPIUM LIBRI DE PRINCIPIBUS CANUSINIS.
Plurima scribentur metra de quibus ut memorentur.
Vivus si Plato foret hactenus ipseque Maro,
Innumeros versus daret illis fingere tempus
Istud, de nostris ducibus, quos totus hic orbis
Funditus esse catos, non solum fatur et altos,
Immo testatur de talibus ac lacrimatur
Egregiis, unquam sibi quod plaga nulla redundat.
Temporibus priscis nullus melior fuit istis;
Nam Priami proles his non sint nobiliores;
Ulterius nemo par his nascetur in aevo. 70
Hi velut astra nitent de lumine quippe sophyae.
Ceu Phebus terras omnes illustrat, et herbas
Confovet ac nutrit, quin maturescit et urit,
Horum sic ultra rutilabat curia culta.
Aulas nempe ducum, comitum transcendit et usum;
Regia dona dedit, docuit bellare, peremit
Quos mala conspexit patrare, bonisque pepercit.
Iudicio iusta, locuplex, habilisque venusta;
Iurgia si qua sonant, haec finit curia sola.
Hostibus hi nunquam sua norant volvere dorsa: 80
Regum signiferi, vincebant bella periti:
Ipsorum frameae resecabant noxia sepe:
Iusticiae palmam gestabant semper et arma.
|
|