Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 308


ARTICULUS 2
Utrum peccatum primi Angeli
fuerit occasio peccandi aliis.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum primi Angeli non fuerit occasio peccandi aliis. Illud
enim quod est deformatum, non potest occasionaliter movere ad suam imitationem.
Sed statim ut Angelus peccavit, deformatus est. Ergo non movit alios ad
suam imitationem.
2. Praeterea, non videtur quod aliis occasionem peccandi daret nisi trahendo
eos ad consensum sui desiderii, quod fuit ut ceteris creaturis, sicut Deus, praeferretur.
Sed in hoc alii non videntur consensisse: quia ut sancti dicunt, per
superbiam peccaverunt: dignius autem est superiori subesse, idest Deo, quam
inferioribus, idest Angelis; et illud quod est dignius secundum aestimationem,
ad minus est magis a superbiente desideratum. Ergo videtur quod supremus
aliis non persuaserit casum.
3. Praeterea, inter alias causas una assignatur reparationis hominis, quia per
alium cecidit ut sic congrue per alium resurgeret. Sed inferiorum Angelorum
casus non est reparabilis. Ergo videtur quod non ad suggestionem superioris
Angeli ceciderunt.
4. Praeterea, sicut mali per aversionem ceciderunt, ita et boni per conversionem
confirmati sunt. Sed non ponitur in bonis Angelis unus causa conversionis
alterius. Ergo videtur quod nec ponendum sit in malis unum esse causam ruinae
alterius.
SED CONTRA, Apoc. 12, dicitur, quod draco de caelo cadens, secum traxit tertiam
partem stellarum. Sed trahere pertinet ad causam aliquo modo moventem. Ergo
videtur quod primus Angelus alios ad peccandum commoverit.
Praeterea, Iob 61, 25, dicitur de diabolo in figura Leviathan, quod «ipse est rex
super omnes filios superbiae». Sed secundum Philosophum,
Rex dicitur primus, inquantum movet per suam voluntatem et imperium,
sibi subiectos. Ergo videtur quod primus Angelus alios ad peccandum
traxerit.

Torna all'inizio