quippe conspectu nil sordidum, nil foetet obscoenum, nisi vitium et peccatum.
Et sic nostri reatus exhorrent, et abhominantur illuviem, sicut
homo compellitur ad exhalantis latrinae screare foetorem. Unde cotidie
ante tribunal aeterni iudicis de commissi sui pravitate conqueritur, et
quia gravem ferat iniuriam, illius obscoena dinumerans profitetur.
Nam si rex potens cuilibet de suis principibus inpuberis filii velit delegare
custodiam, et ille postmodum in furorem versus insaniae salivis se
fluentibus nariumque mucoribus oblinat, et vel in ignem se frenetica
temeritate proiciat, vel certe in squalentis caeni volutabrum sordidae suis
se more provolvat, nonne protinus ille deposcet, et reconsignare depositum,
et papatis abicere famulatum? Quanto magis ergo credendum est,
quod angelica illa sublimitas et largitorem bonorum omnium Deum de
conspicua sanctorum conversatione glorificat, et in eius conspectu perversorum
hominum scelera suptiliter enumerando condempnat?
Huc accedit, quia in die iudicii eorum sunt nequitiae testes, qui si recte
vixissent, eorum fierent defensores. Hoc itaque modo male agentibus vertitur
in perniciem, quod recte viventibus provisum est ad salutem, quia
sancti angeli, qui deputati sunt iustis in adiutorium, perditionis in reprobos
exaggerant incrementum. Felices ergo, qui iuste vivunt, quia dum
malignis spiritibus infoederabiliter obluctantur, angelicae fortitudinis
auxilio muniuntur.
Adde etiam, quod et ipsi spiritus iniqui profectus nostri sunt obsequio
deputati. Nam dum temptamur et non succumbimus, dum impetimur et
praevalemus, dum oppugnat certe violentus hostis et non expugnat,
futurae nobis retributionis pondus accumulat, et dum laborem certaminis
irrogat, victoriae nobis materiam subministrat.
Ecce dum raptim celeriterque cuncta perstringimus, usibus hominum
ministrare concorditer omnia reperimus, caelum scilicet, terram pariter et
infernum. Hic praesumptionis nos fortasse quis arguat, si autentica scripturae
sententia non accurrat. Sed ecce Paulus Corinthiis dicit: Omnia enim
vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive hic mundus, sive
vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Omnia enim vestra sunt, vos
autem Christi, Christus autem Dei . Sed tunc omnia sunt veraciter hominis,
|
|