Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 326


et confirmacionis precepcione confirmaremus. Cuius peticioni,
propter amorem domini nostri Iesu Christi, et propter re-verenciam
Christi memorati martyris Sancti Vincencii, cuius honori
atque nomini predictum monasterium dicatum esse cognoscitur,
assensum prebentes, iuxta quod rogaverat, predicta precepta, scripciones,
offercionesque nostra auctoritate concedimus et confirmamus,
decernentes videlicet per hos fines: incipiente primitus a
fluvio, qui dicitur Sangro; deinde per montes puplicos, usque in
montem, qui dicitur Acze, et sic revolvente monte eodem, usque
in fluvio, qui dicitur Melfa; et quemadmodum decurrit ipsa Melfa,
usque ubi coniungit se cum parvo fluvio, qui dicitur Mellarinus,
et abhinc in vertice montis, qui dicitur Balbola, et sic per cilium
eiusdem montis, usque in montem Archanum, et montem Marthe,
montenlque Casale, eosque videlicet montes extrinsecus circum-dantes,
in ortum usque riaginis, que nominatur Ravennola; et a
capite eiusdem riaginis venientes iuxta montes puplicos, in mon-tem
usque Benafranum, qui est super urbem; eodem vero revolvente
monte, usque in cilium montis, qui est super terram,
que vocatur Arcora, que est ecclesie hereditas Sancte Dei genitricis
Marie, que Olivetum vocatur, || subiecta prefati monasterii,
et ecclesia nichilominus Sancte Cristine, cum inclitis territoriis
suis, et cum reliquis finibus ipsa hereditas circumdata in fluvio
usque Vulturno; nam iterum ex alia parte inchoante prima fine

Torna all'inizio