Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 812


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod per illam auctoritatem Isaiae excluditur a
Christo tristitia rationem impediens.
Ad secundum dicendum, quod perturbari dicitur ex toto turbari; et hoc est quando
turbatio inferioris partis ad superiorem pervenit, ut eius ordo turbetur: et hoc
non est in aliquo sapiente, nec in Christo fuit; et sic concludunt rationes Senecae.
Ad tertium dicendum, quod omnis tristitia, ut dicitur in 7 Ethic., inquantum
in se est, fugienda est, inquantum huiusmodi: potest tamen eligi tristitia inquantum
ad aliquod bonum ordinat, sicut tristitia poenitentis ad salutem; et ita etiam
Christus elegit tristitiam, inquantum utilis erat ad redemptionem humani generis.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ira tripliciter dicitur. Quandoque
enim ira ponitur pro habitu vel actu vitii, quod opponitur mansuetudini, quod
irascibilitas dicitur: quod contingit ex hoc quod virtus, ut in 2 Ethic.
Dicitur, quandoque magis opponitur uni extremorum, sicut mansuetudo superfluitati
irae, magis quam diminutioni; et ideo oppositum vitium nominatur ira:
et sic ira non fuit in Christo.
Alio modo dicitur ira voluntas vindicandi aliquod malefactum; et sic ira non est
passio, proprie loquendo, nec est in irascibili, sed in voluntate: et sic ira est in
Deo et beatis, et in Christo fuit.
Tertio modo dicitur ira proprie quaedam passio vis irascibilis, quae contingit
ex hoc quod vis irascibilis tendit ad destructionem alicuius quod apprehenditur
contrarium volito vel desiderato: et si quidem sit ex ordine rationis insurgens,
vel ordinata ratione, sic dicitur ira per zelum, et sic fuit in Christo; si autem sit
inordinata, sic erit ira per vitium, quae in Christo nullo modo fuit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de ira secundum primum
modum dicendi: sic enim opponitur mansuetudini: secundum autem quod est
passio, non opponitur, sed est materia eius circa quam, quia etiam mitis irascitur
quando oportet.
Ad secundum dicendum, quod sicut in Christo delectatio superioris partis non
tollebat tristitiam sensitivae partis; ita etiam et ira sensitivae partis non impediebat
in aliquo usum rationis: quia quando Divinitas permittebat unicuique
partium humanitatis Christi agere quae sunt ei propria, ut dicit Damascenus,
una pars aliam non impediebat, sicut in nobis accidit
quod una pars impedit aliam.
Ad tertium dicendum, quod ira inordinata consistit in vindicta; sed ira ordinata
vindictam ad iustitiam ordinat, ut scilicet vindictam non quaerat, sed iustitiam;
et tantum puniat, quantum iustitiae ordo permittit.

Torna all'inizio