Super quod autem mihi fecit filius tuus, cito accepit meam
vindictam, ipsi et in vita sua opera talionis retribui.
Dixit ad eum rex: Vere peccauimus contra filium tuum
et offendimus te. Verumtamen tu dedisti nobis vltionem;
non reputamus te in hoc contra nos peccasse. Nunc autem
conuerte ad nos secure. Et ait Pinza: Non redibo ad te,
quoniam viri sapientes prohibuerunt hominem se rei periculose
exponere. Dicunt enim: Nequaquam inclinet cor hominis
ad verba blandiciarum sui aduersarii et hominem qui
ipsum honoret, nec suum cor decipiatur circa hoc. Non enim
reperitur in odio bona fides, nisi vt preseruetur ab ipso. Dicitur
autem quod vir intelligens reputare debet fratres et socios
eius suos proximos, viros vero fideles amicos, filios autem
potentiam et famam suam, mulierem litem et filiam suam
quasi discord[i]am, eius vero consanguineos aues famelicas,
sed personam suam inter eos solam separatam; modo vero
ego separatus a te, hanc recepi tribulationem, et prius honorasti
me tanto honore quod nullus referre habet nisi ego.
Recede ergo in viam tuam cum pace, quia ego recedo in
viam meam.
Et ait ad eum rex: Si non accepisses vltionem ex nobis,
esset negocium secundum quod proposuisti. Verumtamen nos
inchoauimus te offendere, tu quoque iam accepisti vltionem
super hoc; quare ergo recusas ad me venire? reuertere ad me,
quia tuam deleui offensam. Ait ad eum Pinza: Scire debes
quod inimicitie cordium sunt potissime cause et dolores intolerabiles,
nec iustificant lingue de his que sunt in cordibus.
Cor autem testatur quod in eo est magis quam lingua; vere
modo dicit cor meum mihi cor tuum aduersus [me] malum
machinari, quia cor meum odit te. Quomodo igitur amabis
me, quoniam, cum ego odiam te, scire, inquam, debes quod
animus meus contradicit lingue tue?
Ait rex: Nescis [quod] inimicicie contingunt quandoque
|
|