Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 56


aliquas iocundissimas ei litteras destinare. Consueverunt
autem amantes ad maiorem delectationem
dicere se vidisse per sompnium quod fecerunt,
unde talem amator potest epistolam destinare:
/*
"Dum medium silencium tenerent omnia et
dies iocundissimo tempore veris suum perageret
cursum, causa venandi quoddam intravi
pomerium, infra quod duo rivuli decurrebant.
Erant enim ibi arbores florigere, inter quas dulcissimus
phylomenarum cantus undique resonabat.
Fatigatus, modicum sub frondosa pinu
quievi et cepi firmiter dormire. Cum autem sic
quiescerem, ecce comparuit virgo speciosissima,
cuius pulcritudinem non posset aliquis designare.
Aprehendit me per manum et cepit mecum
aliquantulum residere. Utebatur primo suavissimis
eloquiis et coloratis prefationibus in dicendo;
post multa siquidem verba, plicatis brachiis,
me suaviter strinxit et suis rubentibus labellis
mea suavius comprimens contulit michi basia
ineffabilia. Post hec, iocundiora et iocundissima
exercendo, que mille modis gaudium geminaverunt,
introduxit me tandem in cubiculum
suum, quod fulcitum erat floribus et malis stipatum.

Torna all'inizio