Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 232


habet: de unu latu et unum caput terra suprascripti Pauli; aliud
latu terra Petri sclavi ; aliud caput terra Magistri Militi; habet per
singula latera passus .XXX., et per singula capita passus decem: ad
mensuram de predicto passo Landoni seniori castaldei tote predicte
terre me[n]surate sunt. Ideo nos supranominati Pandolfus et Landolfus,
Domini gracia principes, integra supradicta trecenta modia de
iam dicta terra, que commune habemus cum filiis et nepotes domini
Atenulfi principi, in finibus Patria, per passus mensuratos, ut diximus,
habentes per unumquemque modium racionabiliter per singula
latera passus .XXX., et per singula capita passus ,XXX, ad mensuram
de supradicto passo mensurato, seu et integra supradicta quartam
partem. de superius dicte quinquaginta et sex pecie de terris,
que commune habemus cum Neapolitanis, sicut supradiximus, insimul
cum integra supradicta medietatem de iam dicte sexaginta et
una pecia de terris, qualiter superius per fines indicate et mensurate
sunt, una cum viis, et aquis, et semitis suis, cum sepis, et
limitibus, et cum pertinenciis suis, et cum omnia inferiora et superiora
sua, cunctum et integrum ipsos in prefato sancto monasterio
Sancti Vincencii offeruimus ad possessionem eiusdem monasteri, et
de eius abbatibus, atque rectoribus, habendi, et possidendi, et faciendum
exinde omnia que eorum placuerint. unde nec nobis,
nec uxoribus nostris, nec alii cuilibet nullam reservavimus, set
cunctum et integrum ipsos in prefato monasterio offeruimus, sicut
supradiximus. et obligamus nos, qui supra Pandolfus et Landolfus,
Domini gracia principes nos, et nostris heredibus ad partem
predicti monasterii, et ad eius abbatibus atque rectoribus integra
supradicta offerciones defendere, et antestare semper a parte uxoribus
nostris, et ab omnibus illis hominibus et partibus, qui pro
parte vel datum nostrum per veracem scripcionem exinde aliquod
tollere, vel diminuare voluerint, eo quod in tali tenore et racione
ipsos in predicto monasterio offeruimus. Unde obligavimus nos,

Torna all'inizio