Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 43


LIBER QVINTVS
Dum bellum in Numidia contra Iugurtham geritur, Romani
consules M. Manlius et Q. Caepio a Cimbris et Teutonis
et Tigurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum
gentes, victi sunt iuxta flumen Rhodanum et ingenti internicione
etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt.
timor Romae grandis fuit, quantus vix Hannibalis
tempore Punicis bellis, ne iterum Galli Romam venirent. ergo
Marius post victoriam Iugurthinam secundo consul est factus,
bellumque ei contra Cimbros et Teutonas decretum est. tertio
quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cimbricum
protrahebatur. sed in quarto consulatu collegam habuit
Q. Lutatium Catulum. cum Cimbris itaque conflixit et duobus
proeliis CC milia hostium cecidit, LXXX milia cepit et ducem
eorum Teutomodum, propter quod meritum absens consul est
factus.
Interea Cimbri et Teutones, quorum copia adhuc infinita
erat, ad Italiam transierunt. iterum a C. Mario et Q. Catulo
contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius. nam
proelio, quod simul ambo gesserunt, CXL milia aut in pugna
aut in fuga caesa sunt, LX milia capta. Romani milites ex
utroque exercitu trecenti perierunt. tria et triginta Cimbris
signa sublata sunt, ex his exercitus Marii duo reportavit, Catuli
exercitus xxxi.
|| sed ab eorum mulieribus graviorem
paene quam ab ipsis pugnam Romani experti sunt; hae etenim
plaustris in modum castrorum dispositis ipsae desuper
propugnantes diu obstitere Romanis. sed cum ab eis novo
caedis genere terrerentur, abscisis enim cum crine cervicibus
inhonesto satis vulnere turpes relinquebantur, ferrum, quod in
hostes sumpserant, in se suosque verterunt. nam aliae concursu

Torna all'inizio