Hinc Sapiens in Proverbiis dicit, XXVI: Sicut qui mittit
lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.
Et iterum Exo I: Venite, et sapienter opprimamus eos, ne forte
multiplicentur. Semper enim insidiabantur nobis. Nam recordor
ego, in conventu Pisano, quod voluerunt mittere ad capitulum
quod, quando recipiebatur unus clericus, reciperetur similiter et
unus laycus. Sed non fuerunt auditi nec etiam exauditi, quia
disconveniens valde erat.
Verumtamen in Ordine fratrum Minorum, tempore illo quo
intravi, inveni viros multos magne sanctitatis et orationis et
devotionis et contemplationis et magne litterature. Nam hoc
solum habuit bonum frater Helyas, quia Ordinem fratrum Minorum
ad studium theologie promovit. Steterat autem Ordo, quando
intravi, triginta annis et uno; et vidi primum fratrem post beatum
Franciscum et alios primitivos. Et Parme dimisi fratrem
Sansonem Anglicum, in theologia lectorem, et in conventu Fanensi
habui fratrem Humilem Mediolanensem, quando novitius fui, in
Marchia Anconitana, in qua tunc duorum ministrorum regimina
habebantur. Agitur nunc, quo hec scribimus, annus millesimus
CCLXXXIII post Nativitatem Virginis gloriose, in festo sancti
Gorgonii martyris, et papa Martinus quartus Romanam regit
Ecclesiam.
Igitur istius capituli conclusio talis sit: commendamus constitutiones,
quia bone sunt, eo quod per eas vivitur uniformiter
et multa bona proveniunt; quas quia Helyas non habuit, defectum
magnum noscitur incurrisse. Hinc Dominus ait, Osee VIII:
Scribam ei (scilicet Ordini fratrum Minorum) multiplices leges meas,
que velut aliene computate sunt. Quod impletum fuit in sequenti
millesimo, quando et Helyas absolutus fuit, et constitutionum
scripta maxima multitudo.
Quintus defectus fratris Helye fuit quia nunquam personaliter
volebat Ordinem visitare, sed semper aut morabatur Assisii
aut in quodam loco, quem fieri fecerat pulcherrimum et amenum
et delectabilem ad inhabitandum in episcopatu Aretino, qui locus
Cella de Cortona usque hodie nuncupatur. Quapropter ei Dominus
comminatur, Ys. XXII: Quid tu hic aut quasi quis hic? Quia
|
|