propria coniuge, nostrum petit dogma et ad sacra sancti Petri limina
adtonsus factus est monachus, in loco Bremedo, ubi sarcinula
posuit carnis. Hic autem tantas opes beato Petro obtulit ut
egestas prisca repararetur. Nam adtenuata loca nostra ad tantam,
o, inopiam devenera<n>t, ut carerent victualibus cibis. Contulit
vero aurum, argentum, equas et bubulas et domus Dei in
proprio loco reparatur. Quin vero curiam detulit unam, qua servatur
mos regius, nomine Cannobius. Est enim sita penes rupes,
habilis et nimis rutilus locus et undique septus aquarum copiis,
piscium fertilitas multam; ante cuius os stagnum mire magnitudinis
habetur. Quadraginta namque milibus in longum extenditur
et quinque in latum. Fervet enim flatibus ventum aliquando,
ut nemo audet ingredi, ubi quisquis obierit, visus ultra non
erit. Inde Ticinus fluvius proprios trait fluctus, ingrediens et
egrediens in eo. Mos vero servorum illorum miratur ab omnibus,
talis adhuc perseverat. Sunt omnes nuper vocati aulicos,
quorum nomen et exercicium perseverat; nam sunt qui deferunt
ligna a nemoribus aliudque negotium non vacant; sunt qui larem
faciunt minimeque aliud operantur. Quod si forte scintillula
prodierit et aliqua stramenta in<cen>derit, ex propriis facultatibus
r<e>pparant dampnum. Sunt qui faculas te<runt>, aliis operibus
non exercent. Hic secundus Otto defungitur et tertius eligitur.
<XXIV>. Duo magni comites fuerunt, qui hisdem temporibus
vestigia sancti Benedicti accipiunt. Quorum nomina ideo a
nostris cordibus pulsa non sunt, ut cognoscatur quantam dilectionem
circa illos habemus. Rogerius vocatus est unus, alter dictus
est Otbertus, illustres secundum sanguinem, sed illustriores
|
|