Salimbene de Adam: Cronica

Pag 807


Minorum de Marsilia in archa lapidea; quem Deus miraculis
demonstravit illustrem. Hic vere fuit vir vite venerabilis, gratia
benedictus et nomine. Huic dictum fuit a Domino quod habetur
Gen. XXIIII: Ingredere, benedicte Domini! Cur foris stas?
Preparavi domum et locum. Nec mirum, quia Dominus ita promiserat,
Io. XIIII: Vado parare vobis locum. Ideo dicit Iere., Tren.
II: Fecit Dominus que cogitavit, complevit sermonem suum, iuxta
illud Ps.: Que procedunt de labiis meis non faciam irrita. Item
impletum est in isto quod habetur Ys. LXV: Qui benedictus est
super terram, benedicetur in Deo. Amen. Unde illud Deutero.
XXVIII: Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. Benedicatur
talis episcopus, quia bene inchoavit et bene finivit; et
multos bonos libros habuerunt fratres Minores de Marsilia occasione
eius, quia potius voluit humiliari cum mitibus quam dividere
spolia cum superbis, ut habetur Prover. XVI. Ideo dicit Ecclesiasticus
III: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo
invenies gratiam, quia gratiam et gloriam dabit Dominus. Unde
illud Iob XXII: Qui humiliatus fuerit erit in gloria.
De fratre Rolando Papiensi.
Iam nunc ad fratrem Rolandum Papiensem accedamus. Hic
fuit sanctus homo et humilis et valde despectus, sacerdos et predicator
et magne orationis et magni meriti apud Deum; quod
pluribus modis innotuit fratribus qui noverant ipsum, sed nobis
sufficiat unum ponere. Quidam secularis quodam sero accessit
ad guardianum loci fratrum Minorum in quo iste frater Rolandus
habitabat, et dixit ei: «Pater, recommendo me Deo et vobis, et
rogo vos ut recommendetis me orationibus fratrum, ut liberer
ab importunis et malis hominibus, II ad Thessa. III, quia inimicicias
habeo capitales et hostes malitiosos, de quibus dictum est
michi quod hac nocte volunt violenter domum meam intrare,
ut interficiant me». Guardianus vero diligenter eum fratribus
recommendavit, rogando eos ut amore Dei opus perficerent pietatis.
Quod diligenter fecerunt. In crastinum autem venit secularis

Torna all'inizio