Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 40


Dorcensi siue Lincholiensi, Siuuardo Rofensi, Herfasto Helmeanensi
siue Tehfordensi, Stigando Selengensi, Hermanno
Siraburnensi, Gisone Uuellensi. Ceteri qui absentes fuerunt
causas suae absentiae tam legatis quam litteris ostenderunt.
Ipso anno Thomas Eboracensis aecclesiae electus antistes
Cantuarberiam ex prisca consuetudine ab eo sacrandus aduenit.
A quo cum Lanfrancus scriptam de oboedientia sua cum adiectione
iurisiurandi professionem custodito antecessorum more exposceret,
respondit Thomas se id nunquam facturum, nisi prius scriptas
de hac re auctoritates legeret, nisi testes huius antiquitatis assertores
cerneret, postremo nisi congruas super hac re rationes
audiret quibus id iuste et rationabiliter sine suae aecclesiae
preiudicio facere deberet. Hoc autem ignorantia magis quam
spiritus elati pertinatia agebat. Nouus enim homo et Anglicae
consuetudinis penitus expers uerbis adulatorum plus aequo et
bono fidem exhibebat. Lanfrancus tamen, in presentia paucorum
episcoporum qui ad eum pro hac consecratione conuenerant,
quod postulauit ostendit. At ille aspernatus omnia non sacratus
abscessit. Quod rex audiens grauiter accepit, existimans Lanfrancum
iniusta petere et scientia litterarum magis quam ratione
et ueritate confidere, quamuis nec ipsi Thomae deesset scripturarum
peritia multo ingenio multoque studio comparata. Paucorum
dierum spacio euoluto Lanfrancus ad curiam uenit, a rege audientiam
postulauit, redditis rationibus eius animum mitigauit,
transmarinis qui aderant suae parti iusticiam adesse suasit et
persuasit. Angli enim, qui rem nouerant, assertionibus eius per
omnia constantissime testimonium perhibebant. Itaque regio
edicto communique omnium decreto statutum est ad praesens
debere Thomam ad matrem totius regni aecclesiam redire, professionem
scribere, scriptam legere, lectam inter examinandum
in presentia episcoporum aecclesiastico more Lanfranco porrigere.
In qua preceptis quidem eius in omnibus quae ad Christianae
religionis cultum pertinent se obtemperaturum absolute

Torna all'inizio