per quod confirmavit omnem libertatem ab aliis imperatoribus
antea concessam, idest a Hlothario patre, et avo Hludovico imperatoribus,
ubi loca ipsa nominatim designabantur unde intentio
et causa agebatur, videlicet Furanum, fundum Paccianum qui
Collis de Nera cognominatur, et fundum Marcilianum. Insuper
et privilegium confirmationis ipsius Stephani pontificis
pars Beatę Marię huic monasterio relegit concessulll, ubi similiter
loca ipsa pręnominata et fundi continebantur. tunc non iam
de proprietate ipsorum locorum concessa a causidicis Oddonis
quęstionabatur, sed finium eorumdem locorum ab eis terminus
quęrebatur, et volebant ut pars Sanctę Marię deberet assignare.
quod quia non legibus sed inique exigebant, recte impetrare nequibant.
nam qui contra aliquem petit quamcumque rem, petitor
debet ipsam consignare secundum legem. denique in hoc
placito prudentissimus iudex Florentinus nomine Bellincio erat
constitutus a comite Rainaldo electus, qui cautissime utrisque partibus
auditis, proferre debebat sententiam directę finis. qui
omnia superius comprehensa sapienter audiens, novissime quęsivit
antiquiores, et ab utraque parte viros tres ipsorum locorum
circum manentes, ut illorum vera recordatione posset discernere
prędictorum locorum possessionem. nam Oddo dicebat quod
ipse recordaretur a tempore Nycolai papę prędictorum locorum
omne redditum sive districtum habuisset exactor Romanę curtis.
altero autem die venerunt quidam homines de Septimiliana ex
parte Oddonis, qui dicebant se aliquando exactores fuisse, et de
Pacciani loco quintum collegisse. affuerunt quoque et de castris
Furano et Colle de Nera viri antiquissimi novem, qui primo singillatim,
et insimul postea interrogati, legem se purissimam facere
proferebant, quod numquam tributum neque aliquod redditum
neque districtum ex eisdem castellis exactor habuissct aliquis Romanę
|
|