Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

88


sicut infra dicetur in titulo de Theodolfo, episcopo nono. fecit
etiam civitas Ianue in statu sue progressionis aliud factum
victoriosum, quod cessit in magnam Christianorum consolationem.
siquidem Antiochena civitas a Saracenis fuerat
capta et a Christianis ablata, de quo inmenso dolore Ecclesia
et tota Christianitas fuit afflicta, tum quia erat civitas nobilis,
tum quia nomen Christianitatis primo ortum habuit, tum quia
beatus Petrus apostolus primam cathedram pontificalem ibi
tenuit et per septem annos ibi sedit, tum quia corona et tunsura
clericorum ibi primo incepit. quocirca summus pontifex

Torna all'inizio