Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 60


imperatori respondentes dixerunt se nolle hoc facere sine
consilio aliorum iudicum universarum Longobardie civitatum
ibi astantium. Imperator itaque duos uniuscuiusque Longobardie
civitatis iudices elegit iussitque eis, quod ipsi omnes
cum predictis quattuor Bononie magistris ad consilium ambularent
omniaque regalia iura quecumque essent diligenter
investigarent, ut a consilio redeuntes sub nomine fidelitatis,
quam sibi iuraverant, ea omnia recto tramite sibi per omnia,
prout melius potuerunt, publice dicant. Ipsi autem iudices,
cum XXVIII exceptis Bononie magistris fuerunt, omnes ad
consilium exeuntes ac omnia regalia iura diligentius inter
se conferentes, tandem ad imperatorem redierunt; ac ipsi coram
omnibus principibus omnia iura ad eum se scientibus iure
regalie pertinentia in scriptis narraverunt.
Hoc autem sic peracto, tunc dominus Ubertus Mediolanensis
archiepiscopus una cum Mediolanensium consulibus
omnesque etiam alii Longobardie presentes episcopi, comites
et etiam marchiones seu duces ceterique Italie principes ac

1



5




10




15


Torna all'inizio