Horum igitur primi illi in meliora studia conatus non nihil sane
profuerunt: plerique enim partim exemplo, partim aemulatione in
spem maximam adducti non solum illorum trium virtutem imitandi,
sed, si paululum anniti vellent, superandi etiam, incredibili studio
animum ad eloquentiae cultum erexere: et in his Guarinus
pater tuus, Baptista, fuisse mihi videtur, Mapheus Vegius laudensis,
Paulus Vergerius iustinopolitanus, prosa hic ille metro clari.
Vidimus vegianum carmen velut appendicem quandam Virgilio
annexum, nescio quid etiam illius cuius videri voluit aemulus
redolens, sed ad genium illum castissimum non accedit. Vergerii
libellus De ingenuis moribus passim legitur, maiori pene elegantia
quam in hominem eius aetatis cadere debuisset, suavis quidem nec
interim ociosus gravissimisque respersus sententiis, utpote qui philosophiae
|
|