Salimbene de Adam: Cronica

Pag 385


frater Bonaventura dixit: «Video quod cor habetis attonitum
et circa alia occupatum, et ideo statim licenciabo vos, quia
laborarem incassum si amplius predicarem, quia Scriptura dicit,
Eccli. XXXII: Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et
importune noli extolli in sapientia
. Et iterum alia Scriptura dicit,
Iob XII: In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.
Sed puerilia sunt hec et circulatorum ludo similia docere quod
ignoras, immo, ut cum stomacho loquar, nec hoc scire quod
nescias.
De fatuitate populi Christiani.
Certe non indigemus, nec expedit nobis quod veniat Antichristus
cum nuntiis suis, quia in populo Christiano multos haberet
sequaces. Dixit enim Dominus de Antichristo Iudaico populo,
Io. V: Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me. Si alius
venerit in nomine suo, illum accipietis
. Item de eodem in secunda
ad Thessa. II Apostolus dicit: Eo quod caritatem veritatis non
receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris,
ut credant mendatio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt
veritati, sed consenserunt iniquitati
».
Et addidit frater Bonaventura dicens: «Beatus Iohannes in
Apoc. in persona Domini dicit, XI: Dabo duobus testibus meis,
et prophetabunt dies mille ducentos amicti saccis
. Quod quamvis
primo et principaliter de Enoch et Helia intelligatur, tamen abbatis
Ioachym expositio non videtur incongrua, qui hoc de duobus
Ordinibus, scilicet fratrum Minorum et Predicatorum, luculenter
exposuit, contra quos, ut ipse dicit, tempore Antichristi populus
Christianus insurget; de quibus dicit: Et habitantes terram gaudebunt
super illos et iocundabuntur et munera mittent invicem,
quoniam hi duo prophete cruciaverunt eos qui habitant super terram
.
Quod de duobus Ordinibus iam predictis, scilicet Minorum
et Predicatorum, exponit Ioachym abbas. Que omnia dicit complenda
tempore Antichristi».
Et addidit frater Bonaventura dicens: «Vere scriptura Senece

Torna all'inizio