Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

65


theologi, tam antiqui quam moderni, dixerunt et in suis scriptis
et summis reliquerunt quod Petrus apostolus primum articulum
posuit dicens: "Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem
celi et terre". Iohannes posuit secundum dicens: "et in Ihesum
Christum filium eius unicum, dominum nostrum". Iacobus
Çebedei tertium posuit dicens: "qui conceptus est de Spiritu
sancto, natus ex Maria Virgine". Andreas .IIIIm. posuit
dicens: "passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus".
Thomas .Vm. posuit dicens: "descendit ad inferna".
Bartholomeus .VIm. posuit dicens: "tertia die
resurrexit a mortuis". Phylilpus .VIIm. posuit dicens:
"ascendit ad celum, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis".
Matheus .VIIIm. posuit dicens: "inde venturus iudicare vivos
et mortuos". Iacobus Alphei .VIIIIm. posuit dicens:
"credo in Spiritum sanctum". Symon .X. posuit dicens:
"sanctam Ecclesiam catholicam". Thadeus .XIm. posuit
dicens: "Sanctorum communionem, remissionem peccatorum".
Mathyas .XIIm. posuit dicens: "carnis resurrectionem,
vitam eternam". et tunc omnes apostoli responderunt:
"Amen". Paulus autem nullum articulum posuit, quia nundum
ad fidem conversus erat. hiis peractis, mundi

Torna all'inizio